Non ulla tanti sunt mihi basia,
(Ah parce hiulcis parce labellulis)
Ut fascino aestuante turgens
In Venerem toties liquescam.
Liquesco totus in Venerem furens,
O Ida, seu me pendula brachiis
Hinc inde captivum revincis:
Sive mea ambrosiis labellis
Per ora ludens, me duplici facis,
Serpentis instar bestiae, uti micem
Linguâ. nec hoc contenta, partem
A me animae fugientis aufers.
Tunc Tantali ritu in medio miser
Sitire potans mî videor lacu:
Tunc vivere intestatus opto,
Tunc Cybeles fieri Sacerdos.
Ignosce fasso: cuncta ego basia,
Nî caetera addas, arceo: nec placent
Mî gaudia ulla, cum dolore
Quae adveniunt, cruciatibusque.
Ut nuda toto corpore stat Venus,
Patere nudas sic etiam viris
Monet suo exemplo puellas.
Cur igitur mea, cur amabo
Istud recludens os roseum mihi,
Non pandis unà floridulum sinum?
An dispari constare, inepta,
Materie sinum & ora censes?
Si condis os mî, mî pariter sinum
Condas licebit: sin: mihi ne sinum,
Ne quaeso delicata membra
Invidia stimulante celes.
Nec totam avarus te tamen, ô, meo
Servire amori postulo: sat mihi,
Si me modò in partem venire
Vel mediam patiare amantem.