Quid pactum dare basium recusas?
Quid promissa mihi negas labella?
Ergo non satis est tibi, ausa quòd me
Tanto tempore creditorem habere
Nullo cum merito meo fuisti?
Nî mendax etiam mihi insuper sis,
Et ludos facias misellum amantem?
Ne sic in tibi supplicem, Ida, saevi.
Sit dirae satis, heu, semel favillae
Primis molle cor imbuisse flammis,
Et saevo iecur ulcerasse amore.
Nos assis facis ô scelesta, nec mî
Promissum dare basium, Ida, curas?
At tandem Venus hoc iubebit ipsa,
Formosas Dea quae vetat puellas
Periuris caput obligare votis.
O quam tum hos cupies proterva fastus
Emendare nova benignitate,
Et te suaviolis piare centum!
Errabis, nihil ipse commovebor:
Exercebere strictiore pene,
Quid rubes? puto, strictiore poenâ.
Non enim oscula, vel labella tantum,
Aut linguae obijciam tibi salivas,
Sed durum magis & virile quiddam,
Quod nunquam sinat esse te superbam,
Verùm protinus in latus reclinem
Pedes tollere, tentipelliumque
Furentis subigat pati Priapi.
At non est, adeo quod expavescas:
Nec est tam grave, quam putas futurum:
Et, quamvis etiam grave est futurum,
Placebit magis in dies magisque,
Cùm rei tibi suavitas subibit:
Placebit scio, forsan & per omnes
Iurabis Veneres, Cupidinesque,
Iunonemque tuam, tibi nec unquam
In vitâ melius quid obtigisse.