✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmen XXXVII

latín

Salāx taberna vosque contubernālēs,
ā pilleātis nōna frātribus pīla,
sōlīs putātis esse mentulās vōbīs,
sōlīs licēre, quidquid est puellārum,
confutuēre et putāre cēterōs hircōs?5

An, continenter quod sedētis insulsī
centum an ducenti, nōn putātis ausūrum
mē ūnā ducentōs irrumāre sessōrēs?
Atquī putāte: namque tōtius vōbīs
frontem tabernae sopiōnibus scrībam.10

Puella nam mī, quae meō sinū fūgit,
amāta tantum quantum amābitur nūlla,
prō quā mihī sunt magna bella pugnāta,
consēdit istic. Hanc bonī beātīque
omnēs amātis, et quidem, quod indignum est,15

omnēs pusilli et sēmitāriī moechī;
tū praeter omnēs ūne dē capillātis,
cunīculōsae Celtibēriae fīlī,
Egnāti. Opācā quem bonum facit barbā
et dens Hibēra dēfricātus ūrīnā.20

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmen XXXIIICarmina (Catullus, ed. Cornish) — 1 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmen XXXVII
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmen-xxxvii--gaius-valerius-catullus-79128e
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmen XXXVII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmen-xxxvii--gaius-valerius-catullus-79128e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.