✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Audradus Modicus

Audradus Modicus · Medieval

Carmina (Audradus) — 4.

latín

Luxerat et celso fulgebat Phoebus Olimpho.
Cuius dum temptat radios extinguere fumo
Marcianus solita residens in sede tirannus
Quinque vocat, dudum quos callidus arte beatos
Hac sibi servari fratrum post funera fecit,
Omnibus ut poenis, tormentis et cruciatu
Afflictos tandem cogat servire metallo
Et facies lucis maculet nebulonius ambro.
Cumque viri sancti fulgerent ante tribunal,
Coepit in hanc vocem sermones edere praesul:
"Duceris indignus nostris, Iuliane, loquelis,
Omnem qui inrides poenam Augustosque deosque;
Praesbiter Antonius, quaerenti pandito vel tu,
Quem sibi Christicolae dicunt cognomine papam,
Huius qui magicae forsan dinosceris auctor,
Quae sit haec virtus, quae tanta audacia vestri,
Vt, bona coniugii solventes foedera, natos
A matris gremio, patris vellatis ab ore.
Blasphemantur enim per vos pia numina divum.
Ergo mihi dicas, quae vos praesumptio suasit,
Huic tanto sceleri ut vitam implicuisse parum sit,
Sed functi corpus vitae vos restituisse
Iactetis, populos ut vobis credere cunctos
Pectoris innocui falso sub nomine Christi
Et vano errori faciatis; dicito palam,
Vt magicis vestris et vobis ponere finem
Iam valeam atque statum patriae reparare cadentem".
Sanctus ad has voces domini confessus honorem
Divini cultus indignum humilemque ministrum
Asserit et doctum Christi se dicit in aula.
Vellet sed, huiusce ducem adgrederetur agonis
Egregium iuvenem procerem sanctum Iulianum,
Congrua quaesitis qui scit responsa profari.
"Sed quia nos unus docuit salvator et uno
Fonte simul donat vivos haurire liquores,
Audi, qui dicis magicae nos esse peritos
Artis, nos humiles normam didicisse salutis
A domino, caras vetuit qui sternere gemmas
Porcis, ne pedibus temptent obvolvere coeno
Res sacras; dignus quam ob rem non cerneris esse,
Testis evangelicae ut pateat tibi pagina gemmae.
Attamen hic populus, dominus quem munere largo
Praescitum statuit fidei sua subdere colla,
Tempore quo voluit - quod nunc iam cernitur esse -,
Audiat a domino: "Non veni mittere pacem,
Sed gladium; a patribus veni divellere natos
Nec non et genitas a matribus", insuper illud:
"Qui patrem aut matrem plus quam me diligit aut qui
Vxorem aut fratres, genitos genitasque vel agros,
Aurum aut argentum, vestes vitesque domusque,
Nomine discipuli indignum se iudicet ipse,
Qui loquor". Hanc vocem sanctis incessibus ecce
Cum genito sequitur felici nomine mater:
Propterea non ille patrem, non illa maritum
Dicere te gaudent, quorum est iam patria caelum,
Quos deus omnipotens patris blanditur amore
Haeredes caeli statuens sine fine manere".
"Verius" adiecit "dictis aut dulcius istis
Percipies numquam" et finem dedit ipse loquendi.
Obstipuit praeses rursusque hos carcere claudit,
Excogitat mortem donec, qua puniat omnes.
Nox erat et sancti fulgent in carcere tamquam
Sidera caelorum arcturi, Hyades Pliadesque.
Vrbis erat templum gentili errore dicatum
Daemonibus: Marti, Iunoni sive Minervae
Atque Iovi, totum gemmis auroque paratum,
Nilque aliud cerni poterat girantibus illud
Interius, praeter quod Arabs miratur et Indus.
Hoc erat in toto natali regis apertum
Anno, quod servans gremio simulacra deorum
Multa, per innumeras quas auri pondere gypsas
Fuderat efflantis fabri meditata voluntas.
Tunc sua pontifices libamina praesbiterique
Festivo cultu celebrabant; hos vocat omnes
Adveniente die, cordis vulgatque secretum.
Ocius ire iubens, templum reserare tremendum
Praesul honorifice atque deos abstergere telis
Omnique ornatu cunctos componere suadens,
Thura simul pinguesque sues vitulosque caprasque
Adduci mandat. Quae mox implentur: et omnis
Contremuit populus tactus novitate potenti
Et celerat supplex miracula cernere rerum.
Nec tardat praeses posthaec intrare vel omnes
Pontifices, magna comitum reboante caterva
Atque sacerdotes alterna voce canentes;
Invitantque deos pecudum potare cruores.
Iudicis interea iussu de carcere vincti
Procedunt sancti tamquam sol luce corusci
Et mediis aris sistuntur lumina caeli.
At primum praeses blanda sic voce fatetur:
"Forte dies vestrae venit, Iuliane, salutis:
Nam reserans vestro consultu moenia templi,
Quo semel in toto tantum conceditur anno
Intrari et sacras donis onerarier aras,
Adduci vos haec inter sollemnia feci,
Pronius ut flexis cervicibus hos veneretis
Clementes divos et vobis concilietis.
Et tu, qui princeps sceleris nunc usque fuisti,
Vt, Iuliane, decet, primum thus sacrificato
Cumque tuis sociis exta post consule tauri:
Restituique tuae poteris sic nobilitati.
Quodsi plus miseris vultis persistere coeptis,
Iuro deos omnes: confringam corpora vestra
Et magnis faciam poenis sub sole perire".
105"Arbitrii decreta tui servare placeret
Te utinam, o praeses," dixit Iulianus "ut ultra
Non dignareris mecum sermonibus uti;
Sed quia iam properat nostrarum laetitiarum
Tempus et est verum iam nostram instare salutem,
Numina condigno a nobis venerentur honore.
Vt fiat, iubeas praesentes esse ministros
Atque sacerdotes, omnes epulentur ut una,
Cum fuerint divi placati munere nostro."
Audiit haec praeses totusque ad gaudia surgit,
Ordinis ignarus dictorum hunc gratificavit
Atque salutando dixit "bene", rursus et "ave".
Continuoque iubet sanctorum vincula solvi
"Non decet hos, dicens "ferri stringente catena
Sancta deum celebrare, quibus iam parcere mites
Dignantur placidoque remittunt crimina nutu".
Protinus inmenso levigantur pondere ferri.
Et mox uxorem genitumque vocavit amice,
Dulcius atque monet primos dis sacrificare
Praesul et ex animo se dicere talia iurat:
125"Cara nimis coniux et dulcis filius, ite;
Vt vestro generi dignum servetis honorem,
Thura cremate piis, qui vobis gaudia vitae
Accumulare queunt et cunctas solvere culpas".
Cui veneranda dedit responsum hoc femina solum:
130"Non me permittat Christus, quem pectore toto
Concepi credens dominum super omnia verum,
Vllis iam tecum, praesul, sermonibus uti.
Ignorans etenim verum simulacra sequebar,
Tempore quo tecum me illis curvasse recordor;
Sed nunc caelestis iam cernens gaudia vitae,
Haec sequar et Christi numquam vestigia linquam".
Callidus hinc animo praeses dum comprimit iram,
Convertit faciem monitisque urguet Iulianum,
Pronius ut flexis cervicibus omnibus aris
Impendat grates pro se mundique salute,
Adiungens: "Dudum mihi te decet, o Iuliane,
Hoc ipsum placidis pactum meminisse loquelis,
Vnde ego laetatus dissolvi carcere ferri
Consultuque tui praesens sollemne paravi,
Vt te tantarum revocent miracula rerum
Et mortem fugiens nobiscum nobiliteris.
Omnia sunt praesto, ut cernis, iam iamque venito
Et supplex orato deos, quos omnipotentes
Romanum imperium toto veneratur honore.
Nam tua iam placidi ignoscunt errata veterna;
Tu tantum obsequiis animum monstrando fidelem
Exerta dextram cultroque occide columbam
Omnibus his coram; tecum laetemur ut omnes,
Cum fuerint divi placati munere vestro."
155"Tempus adest," Iulianus ait "quo gloria nostra
Omnibus his populis clarescere debeat, ut sit
Cognita venturis nostri libatio saeclis."
Laetatur praeses, dum talia dicere sanctum
Audit, et exhibitum sanctis obtutibus offert,
Vt feriat, cultrum, munus quodcumque propinquum.
At sancti intrepidi vexillo se crucis armant.
Et sanctus Iulianus ait: "Quem, praesul, honore
Excipiam summo ac primo cui thura cremabo
Sanguineasque legam recolens per viscera fibras
Aut cui de multis primum mactabo columbam?"
Praeses ait: "Cuncti, quos conspicis, inmortales
Atque pares virtute manent, aequalis et omnes
Gloria condecorat: nec enim invidet alter honori
Alterius nullumque movet discordia lite
Vtque suum - parili cultorem fratris amore
Diligit alternumque decus placet omnibus aeque".
Dixerat: et sancti deflectunt corpora terrae
Et genibus fixis orant hac voce tonantem:
"Qui sine principio sine tempore vel sine fine
Es patris aeterni possessor nominis et te
Sustentas plenam mundi sine pondere molem,
Sed tantum in sanctis habitas templisque dicatis,
Munere gratuito geniti quae gratia dotat,
(Quo sine non caelo, non terris quisque salutem
Concipit aut solum velle aut fari aut operari
Dignum aliquid valuit, valet aut finire valebit;
Quem tibi consimilem genuisti et virgine natum
Misisti in mundum et, quamvis procedat ubique
Spiritus a te vel verbo aequalis, tamen illo
Inradias nullum nisi salvatoris ab ore;
Qui tecum sedet in dextra super omne creatum
Imperium caeli terraeque marisque gubernans
Et caelo gratis meritoque coronat amicos
Ac tantum merito Stygio condempnat iniquos,
De centro his medio clemens, verax et utrosque
Aequus discretor virga discriminat una
Humani generis de massa degenerata -
Atque ideo flectuntur ei caelestia cuncta
Terrena et genua, infernalia prorsus et ipsa -
Qui docuit nos huic fidei committere corda
Personisque deum praesens in carne redemptor
Semper adorari trinum, deitate sed unum)
Quem non sculpturae capiunt, simulacra vel urnae
Nec statuae manibus possunt concludere factae;
Cuius nec digni conspectibus esse videntur
Caeli nec clare radientia sidera; quem vix
Angelicae capiunt, hominum mentesque beatae;
Qui cordis puri gaudet habitare secreta;
Quem veri vates cecinerunt et patriarchae
Et David psalmista polos fecisse vel orbem,
Noxius, atque omnes, quos gentibus intulit error,
Esse deos non esse docet nec vivere, cum sint
Ventre metalla cava a fabris membrata per ignem, -
Vt non hi populi pereant errore sub isto
Et non exultent in sculpto auro et argento,
Tu nos nunc, pater, exaudi, qui cuncta creasti
Per verbum tantum pariter cum flamine sancto,
Et fanum hoc ipso verbo subverte vel aras
Seu, quaecumque intra miseris preciosa videntur
In nihilum redigens, finem da cultibus istis
Laetenturque humiles confundanturque superbi,
Vt tua per cunctas narretur gloria gentes
Et te credentes laudent per saecula semper".
Cumque viri docti dixissent "fiat" et "amen",
Mox evanescunt fanum, simulacra vel arae
Ac, vario cultu quicquid congesserat error,
Aurum seu gemmae vel bis sex milia divum
Confusa ut fumus pereunt sub luminis ictu;
Cumque suo templo submersi mille canentes
Nulla sacerdotes superis vestigia linqunt
Et paganorum perierunt mille priorum;
Nec paret, templi, post, quis locus ante fuisset,
Dum ructans ignes hodierno tempore duret.
Tunc ait athleta Iulianus: "Dic: ubi, praesul,
Sunt dii sive deae, templum, simulacra vel arae,
Aurum atque electrum, gemmae et pretiosa metalla
Et templi species multo exornata labore?
Nos orasse deum nostrum cognosce tonantem,
(Qui mare, qui caelos terramque vel aera fecit,
Qui facit ad vitam functos de morte redire,
Qui fugat errores tenebrasque et daemonis atras
Infusas mundo nebulas cultusque profanos)
Eius et imperio cuncta in terram esse reversa,
Vnde exorta prius fuerant, cum conditor illa
Principio faceret hominemque crearet, ut illi
Perpetuo laudes depromeret omnipotenti
Atque deum solum toto de pectore credens
Suppliciter cantu, mundo serviret et actu.
Quem nunc sic revocat confundens omnia vana,
Quae mendax serpens iussu dictavit amaro:
Formari simulacra, deos dominosque vocari,
Monstrant quae, miseris fuerint obnoxia quantum,
Dum subito submersa vomunt incendia tanta".
Longa trahit stupido haec inter suspiria corde
Exagitansque caput frendentia iussa tyrannus
Evomit et sanctos festinus perdere certans
Vxorem eculeo suspendi praecipit: ad quam
Carnifices rabidi insiliunt et lumina perdunt.
Mox sanctos reliquos magnis clamoribus urguet
Extingui praeses: rumpuntur corpora ferro
Et niveae carnes velluntur et ossa tenella
Vexantur; nimiis roseus cruciatibus amnis
Defluit ac toti mactantur praesidis ira.
Adstitit omnipotens illorum vulnera sanans,
Lumine divino rursusque hos inradiavit:
Cernuntur sani extemplo post vulnera tanta.
Et sexus lacrimis oculos perfundit uterque,
Quorum animos tetigit iam dudum causa doloris.
Irrugiit praeses "Victi sumus, Hercule," iurans;
265"Sed superest unum, quod finem ponere tantis
Iam valeat mundumque malis deliberet istis".
Haec dicens sedem medio iubet amphitheatri
Extolli et sanctos residens ex more tribunal
Illuc adduci fecit saevissimus hostis.
Sistunturque dehinc proceres intra amphitheatrum
Obscenisque feris traduntur lumina caeli.
Exiliunt caveis ursi Libicique leones,
Saltibus et primis evolvunt corpora; qui mox,
Vt propius veniunt, blandis mutantur in agnis,
Pronius et flexi lingunt vestigia sancta.
Haec cernens praeses primores convocat urbis
Atque magistratus; et tali sorte perire
Dictavit sanctos, nexis ut crimine mixti,
(Accusans proprium quos naevum traxerat usque,
Vt poena mortis damnaret littera legis)
Personis pulcri decollarentur, ut illos
Nescirent socii, si qui superesse valerent,
Ne tantae fidei memores, certaminis atque
Victores colerent et clara sepulcra pararent.
Iussio completur: sancti mox sacrilegique
Miscentur gladio truncandi iudice coram.
Vt belli finem praescit Iulianus adesse
Signifer egregius, gaudens haec audit et una
Cum sociis domino laudes et carmina cantat,
Postulat et supplex finem certaminis huius
Iam complere deum, vitae seu gaudia sanctae
Iustitiae dextra tribui reddique coronas.
Tunc genitus pariter genetrixque: "Notato, tyranne
Crudelis nimium et nulli feritate secunde,
Nostras quas facies divinitus irradiari
Gratia concessit domini, ut - cum iudice Christo
Tu cum patre tuo fueris submersus in umbras
Et nobis sol iustitiae splendore paterno
Vultibus angelicis dederit splendescere secum -
Tunc nos agnoscas aeternae lucis amicos
Ipsos esse, tuum quos nunc adstare tribunal
Indomitasque feras, poenas post mille vel ignes.
Aspicis inlesos, truncari et perfidus urgues.
Gratia namque dei nostri pietasque benigna
Excipiet nostras animas et vestiet illas
Aeternis stolis lacrimamque absterget ab illis
Dans palmas dextris, aptans et crine coronas.
Tunc nostris pedibus victa et substrata iacebit
Mortua mors auctorque suus cruciaberis et tu,
Marciane infelix ovibus saevissime Christi,
Conclusus tenebris flammisque perennibus atque
Vermibus et beluis canibusque voracibus; et sic
Cum genitore tuo poenis durabis in ipsis,
Donec celsitonans veniat cunctique resurgant:
Iusti atque iniusti, meritis reddendus uterque.
Corpora sanctorum quanta tunc luce nitebunt?,
Tunc, cum vivificis animabus ab arce receptis
Caelesti exhilarata simul cum dote creantis
Et coniuncta illi fuerint ac regna polorum
Sceptrigeri reges victrici lege tenentes
Felices sine fine dei faciem specularint,
Olli "ter sanctus" cantarint semper et "amen",
Munere cuius erunt mansura luce beati
Et cuncti fratres sociali pace quieti.
Quid sperare vales, praesul, dum corporis huius
Sic vultus nostros morituros irradiari
Lumine divino cernas, periture profane?
Haec spes certa quidem nobis. Tibi, pestifer anguis,
Quae, cogitas, tenebrae maneant, cum claustra gehennae
Reddiderint animam miseram? quae corpore sumpto
Ad vocem domini rursus mergetur in ipsas
Flammivomas caveas inferni iudice Christo,
Quam gurges Flegetonta ardens, Cocytus et ipse
Et plumbi liquidis piceique bituminis amnes
Convolvent ollis baratri furvisque cavernis
Et flammae et frigus fletu et stridoribus angent.
Et ne forte fugae auxilium quandoque requirat,
Sortitus portas his Cerberus arcet in antris.
Conscia nempe sui, semper quas parturit intus,
Mens viciata boni mammis lactabit avaris;
Nec minus exterius carnes nervosque vel ossa
Corporei rodent vermes numquam morituri;
Quos dudum meruit digne semperque furores,
Experietur eos numquam sensura quietem:
Nulla dies illic, sed nox aeterna sepultis.
Nec mors optata veniens auferre labores
Illos iam poterit, nostris quia gressibus illam
Contritam laeti cantabimus ante tonantem -
Mille sed iniustis arma inmutata furoris
Durabunt semper nec finem terminus ullus
Imponet clausis - vasto sed carceris antro
Percipient dignas socio cum daemone poenas.
Haec tibi certa manent: ex hoc iam conice, quantae
Teque paresque tuos tenebrarum tegmina claudent,
Sulphureis antris fueris cum, perfide, mersus."
Cumque tuba parili tonuissent talia sancti,
Protinus exsiluit sedemque reliquit inanem
Praesul et inmenso contorquens membra furore,
Miscens caelicolis reprobos, decollat utrosque.
Mox sanctorum animas genitoris dextera Christus
Laudibus extollens patris collegit in aulam.
Et sol iustitiae verax splendore paterno
Vultibus angelicis tribuit splendescere secum,
Per speculum ut dudum cecinere in enigmate testes.
Et stolae et palmae, diademata sive coronae
Perpetuique throni et socialis gloria regni
Et, quae non oculus vidit, non audiit auris,
Illis per Christum stabili complentur honore.
Interea ut primum ceciderunt corpora sancta,
Extimuit mundus tellusque tremore resultat,
Aera conlisis turbantur nubibus atque
Fulgureis rimis humanis cordibus omnem
Incussere metum: nimiisque fragoribus orbis
Concutitur partemque urbis subvertit abissus
Cum tonitru. Multi procerum periere nec ullus,
In quo daemonibus simulacra araeque dicata
Gentili ritu fuerant, permittitur ultra
Stare; etiam praesul moribundus subripitur vix.
Et non post multum conrosus vermibus iram
Expertus domini miseram exspiravit ad umbras
Tarthareas animam, quae non sensura quietem
Flammivomis caveis cruciabitur, ore tonanti
Vt testes dixere pii praesente tiranno.
Sole ruente sacerdotes properant populique
Corpora Christicolae sanctorum auferre volentes;
Impediuntque pium commixta cadavera votum,
Donec prostratis obnixe vultibus orant.
Quod mox ut complent, animae cernuntur et una
Quaeque super proprium residens adnuntiat esse
Virginea in specie corpus, quod rexerit ante.
Tunc grates referunt, optata et corpora tollunt
Praesbiteri et populi. Nam iussio celsitonantis
Fecerat, ut sanguis sanctorum more gelandi
Adhaerens membris minimum defluxerit arvis,
Nec fuit ausa pium tellus haurire cruorem,
Quae sceleratorum sudabat sanguine foeta.
Agnoscunt sanctos socii superesse valentes:
Illorum fidei memores, certaminis aeque
Victoresque colunt et clara sepulchra parantes
Ecclesiae gremio sacro sub limine sancti
Altaris condunt sanctorum corpora. Quem mox
Magnificare locum domini dignata potestas
Ebullire dedit venis indeficienti
Fonte, undis cuius uterus babtismatis almus
Semper inundatur; semperque loco venerando
Gratia larga dei tali de munere flagrat,
Credulus ut quisquis veniat se posse mederi
Sanctorum meritis, pronus si vota precesque
Fuderit ad tumulos, statim sanetur ab omni,
Quo vexatus erat, membrorum animique dolore.
Temporibus cunctis tanta virtute coruscat,
Vt dictis hominum nequeat scriptisque notari.
Sed decet e multis unum vel pangere, per quod
Martyris invicti Iuliani gloria magna
Clarescat mundo cunctisque fidelibus. Illud
Nam nemini dubium, terris qui degit in illis,
Quod deus omnipotens nunc usque operatur in ipso
Ecclesiae roborando fidem templo memorato,
Quo tumulata iacent Iuliani martyris ossa.
Expediam verisque canam sermonibus illud.
Idibus octonis iam redeuntibus ecce
Annua claruerat natalis festa diei
Sanctorum, deni babtizanturque leprosi
In memorato utero fontis salientis ad auras
Postque sacramentum sabanis baiulantur ab illis,
Quorum cura fuit levitarum illud agendi
More, aliter tangi pestis quos putra vetabat;
Cum subito splendent domino sanante decori
Inmensoque nitent candore, ut pulcrior illis
Nulla hominum species possit sub sole videri,
Nec tam pulchra fuit mortali germine visa.
Et vox e caelis sonuit: "Carissimus ista
Omnia promeruit Iulianus martyr et horum
Excellens meritis multo maiora meretur,
Intemerata fides olli quia mansit agonum.
Congressus nimios superans iramque draconis
Confregit saevum cum mille furoribus hostem,
Dispexit mundum vel quae sunt noxia mundo
Calcavit, sapiens collegit fructus amicos
Dilexitque deum, cuius pro nomine vitam
Tradidit: hic laetus caeli iam regnat in arce
Cum factore suo mecum per saecula cuncta".
Glorificat vocem domini medicina secuta
Ad tumulum sancti natalis luce colenda.
Illic caecorum redduntur lumina turmis,
Aures surdorum reserantur, lingua mutorum
Solvitur ad laudes, clodi sanantur et omnes
Aegroti: properans nullus discedit inanis
Casibus afflictus variis, sed liber ab omni
Corporis aut mentis, fuerat quo, vulnere, laesus,
Martyris auxilio precibus meritisque beatis.
Daemonia aufugiunt, obsessa et corpora laxant,
Vexati miseri vires animumque resumunt.
His auget signis trinus regnator et unus:
Nam quocumque loco sancti fabricantur honore
Martyris eximii Iuliani in nomine Christi
Templa, dei pietas simili virtute coruscat,
Illius, ad tumulum veluti, quo membra quiescunt.
Gloria sit summo patri genitoque vel almo
Spiritui, tantum sanctis qui praestat honorem
Martyribus generique hominum pietate paterna
Consulit et roborans fidei documenta patronos
Aeterni testamenti providit amicos,
Quorum suffragiis hominum peccata relaxet;
Quosque beatificans aeternae lucis amore
Ante suum vultum statuit consistere semper
Tamquam perpetuo factoris amore nitentis,
Vt pietatis opus decantent vocibus aequis,
Qua superexcellet facturae conditor omnis
Virtutes caeli, qua vivunt quave reguntur,
Qua didicere deo "ter sanctus" dicere proni
Regi inmortali Christoque "osanna sabaoth".

Sigue explorando

Por su autor
Audradus Modicus · 27 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Audradus) — 3.Carmina (Audradus) — <Carminum in honore Ecclesiae liber VI> →

Expediente

Autor
Audradus Modicus
Título
Carmina (Audradus) — 4.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-audradus-4--audradus-modicus-082a2f
Cita recomendada
Audradus Modicus, «Carmina (Audradus) — 4.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-audradus-4--audradus-modicus-082a2f.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.