✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 118. Allegorice de quolibet

latín

Quartus adest nostris internumerandus amicis
Teucer, quem quartum preposterus inserit ordo.
Ordine quintus erat, sed dum res anticipatur,
Fit subito quartus qui quintus debuit esse.
Perdidit ergo locum, quia lentus distulit horam,
Ergo quintus erit, quem quartum praenumeraram.
Sic fortuna potens hominum praeposterat actus:
Non sumus in nostris, miserandus homuncio, uotis,
Quippe quod optamus numquam stabilire ualemus.
Aut fatum nostras res, aut fortuna ministrat.
Fortunam ergo bonam, felicia fata precabor;
Non erit infelix honorum cui presidet alter.
Horum, quaeso, michi sit praesul uterque uel alter.
Ista secundabunt pia numina uota precantum,
Compatientur enim causis clementer egentum.
Ante deos omnes istos michi conciliabo.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 117. Ad MaiolumCarmina (Baldericus) — 119. De quo supra →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 118. Allegorice de quolibet
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-118-allegorice-de-quolibet--baldericus-dolensis-4d1859
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 118. Allegorice de quolibet», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-118-allegorice-de-quolibet--baldericus-dolensis-4d1859.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.