✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 2. Somnium et expositio somnii

latín

Nox erat et noctem tractabam more diei,
Quam dabat insomnem mordax afflictio cordis
Exurensque meas curarum flamma medullas:
Nam grauior noctis quam sollicitudo diei est.
At res, unde malus prouenerat iste rotatus,
Anticipare mei capitis decus accelerabat.
Idque die noctuque cauens michi sollicitabar
Sollicitusque michi conflictibus afficiebar,
Prorsus amicorum factus solaminis expes.
Talis erat noctis talisque procella diei.
Nulla fuit nox nocte minus gratantior illa,
Quae michi longa nimis fuerat quasi terminus anni,
Quam uere uellem sine mane sequente perennem:
Me, quia torquebar, tedebat noctis, et inde
Sol metuendus erat, quia iudicium metuebam
Quod nox illa suumque michi cras improperabat.
Dilectosque meos casus conflauerat hostes,
Quorum lingua nimis crudelia tela uomebat.
Hinc neutrum nollem non esse, diem neque noctem,
Si fieri posset, sine tempore tempus ut esset.
Sponte forem tunc ipse mei radicitus expers.
Spiritus ergo meus sic in me deficiebat;
Porro, negata quies fessos corruperat artus.
Lucifer interea signans rarescere noctem
Conuocat exciti fulgentia limina Phebi.
Me timor inuadit ac si prius haut timuissem,
Deficiunt uires, friget cruor, ossa tremiscunt
Nec poterat portare sui pes corporis arcem.
Sternor humi tantumque "Deus" de uoce sonabat,
Nam timidus ualde praemortua corda gerebam.
Deficio. Vitae flatum fugisse putares.
Nescio: uel madidos somnus suffecit ocellos
Et mox certa quidem me somnia commonuerunt,
Aut equidem uidi quod me uidisse putaui.
Mulam equitare meam memet de more uidebam
Atque super magnum fluuium conscendere pontem.
Miles frena tenens michi dux muleque praeibat;
Sessor ego mulae, scando discrimina pontis,
De quo poenitui, si poenituisse iuuaret.
Pons bonus et fidus prima de parte uidetur.
Vado securus, securum dum licet ire.
Ad medium pontis, pons ligneus ipse tremiscit.
Ipse nec impauidus metuo me precipitandum ...
Subsequiturque fides: in flumen corruo praeceps.
Gurges erat uastus necnon cita gurgitis unda,
Tunc citior solito, sicut sentire dabatur:
Scire dabatur enim ripas exisse fluenta;
Et latici color albus erat, qualem Ligerisue,
Heu male uicinos dum turgens enecat agros,
Vel qualem Nar albus habet sibi sulphure mixto.
Protrahor in preceps, alto submergor hiatu,
Surgens enitor rapidis innare procellis,
Non tantum metuens quantum uigilans metuebam:
Tunc minus in terra quam nunc in flumine tutus,
Ad ripam uenio neque ripam prendere possum.
Saxa tamen prendo, de saxis eueho saxum,
Quod teneo manibus diuellens absque labore.
Admiror lapidem; lapidi studiosus inherens,
Admiror formam - mirari quippe licebat:
Ocia miranti fuerant haec atque natanti.
At lapis antiqua celatus gnauiter arte
Visus erat uiui speciem preferre leonis.
Vt petra uisa satis, portu tamen ipse carebam.
Protinus absque metu conitor et absque labore,
Flumen item tranans, aliam contingere ripam.
Inueniebatur pro ripa mons scopulosus,
Verbere continuo quem flumina rauca secabant.
Et multos secuit scopulos collisio crebra,
Motu fluctiuago qui deuecti super undas,
Sicut Simplegae, super equora magna rotabant.
Littus inaccessum scopuli fecere uagantes
Et michi non multum tamen incussere timorem;
Nam strepitu blando circum scopuli fluitantes
Lambebantque caput, tamen et nichil officiebant.
Mons autem reliquus porrectus in aera magnum
In conum pendens minitatur adusque ruinam.
Effugio rursus scopulosum littus et undas
Nando citus supero, prius ad littus redeundo.
Fluctibus in mediis, aqua quo properantior ibat,
Eminus aspiciens de marmore cerno columnam,
Siue hominis cura, fortuna siue locatam.
Quaelibet ars tamen hanc quadros laterauit in octo,
Quam caperent hominis complexus unus et alter
Aequaretque hominum staturas longa duorum.
Ipsa mensura longam grossamque putares;
Abdita gurgitibus pars, experientia uisus
Quam non metitur, a carmine semoueatur,
Ipsa superficies, aliquod non sculptile gestans,
Plana uidebatur; decus addunt planiciei
Octo politurae, quadri quas octo notabant.
Inque modum sperae finitur summa columnae,
Marmore de Pario ducens genus atque colorem.
Secernens alias natura a littore littus
Hunc circa lapidem prope littora contiguauit
Et cumulo fluuii fauces obiecerat artas.
Dum cupiunt aditum, furor hic fremebundus aquarum,
Hic strepitus magnus, clamor cum murmure multo.
Praecipitabatur potius quam curreret unda,
Euadens fauces uelocior alite quauis:
Segnius excedit balistas ales arundo.
Fauces in medias subtusque parum, lapis ipse
Fixus erat, qua corruit impetuosior amnis;
Sub pelago terrae firmis radicibus herens,
Excipiebat aquas, multis immotus ab annis,
Haut, reor, ignarus famosae colluuiei.
Me, qua uis impegit aquae, fuit ire necesse:
Declinare uiam nequeo quam compulit unda;
Elabor cursu quo labitur amnis eodem.
Immo, quod, adiutus manuumque pedumque repulsu
Quantumcumque fui, uelocior amne cucurri,
Obliquare uiam, qua substitit ipsa columna,
Et potui et uolui; sed uelle audacia uertit.
Euehor in lapidem preceps humeroque sinistro
Fortiter impactum multa uirtute subegi.
It lapis in pelagus; loca marmoris occupat amnis.
Deflectens ego retro caput, sic letus agebam:
"Haec saltim nullos posthac obstacula ledent."
Nam multi obiecti perierunt obice saxi
Naufragiique fuit nautis lacrimabile signum.
Enato sospes ego, portu fruor euigiloque.
Quae me confortans memet michi uisio reddit.
Anxietate quidem sic uado liber ab omni,
Liber ut euasi terrore a fluminis omni.
Vt scopuli indemnes circum caput osque fremebant,
Sic furor indemnis fremebundae est garrulitatis;
Sublimesque minas ceruicososque tumultus
Tanta prostraui quanta leuitate columnam.
Haec diuina tamen clementia cuncta patrauit:
Quippe quod euasi meritis non deputo nostris:
Diuinus mos est, ut in ira propicietur.
At Deus iste meus per secula sit benedictus,
Qui, dum castigat, castigati miseretur.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 1oo. Ad eundem GodefredumCarmina (Baldericus) — 20 Aliud →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 2. Somnium et expositio somnii
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-2-somnium-et-expositio-somnii--baldericus-dolensis-27b8cf
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 2. Somnium et expositio somnii», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-2-somnium-et-expositio-somnii--baldericus-dolensis-27b8cf.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.