Si queras, Lisois quo tempore colligat uuam,
Scito, quod Lisois nec habet nec colligit uuam.
Si queras, quare: quia non est Bachica tellus
Nec uites nouit nec humus sarmenta refundit.
Si uero queras, quo gaudeat incola potu,
Potu plus gaudet, quem cocta propinat auena.
Andegauensis ego noram satis Andegauenses
Et Carnotenses, Turonos et Pictauienses.
Aurelianenses, Britones et Lemouicenses;
Sanctonus et Biturix, Aruernus, Parisiensis
Vir michi notus erat, notus quoque Burdegalensis.
Hanc ego non noram nisi solo nomine terram,
Ad me Willelmum donec prouintia misit.
Ipse situm terrae, quaedam quoque rettulit ipse
Que secreta uolo, quaedam patefacta retracto.
Ipse michi dixit, Lisois quia nescia uini
Coctas potat aquas et aquis immiscet auenas;
Fecundat calices fecundum tempus auenae
Et pateras fissas sterilis desiccat auena.
Ergo liquet: culmus non baiula palmitis huius
Pocula Normannis producat in omnibus annis.
Haec ait atque michi concessa pace recessit
Et discedenti dico "Willelme, quotannis
Ad nos huc redeas, quae nobis uina redundant,
Liba nobiscum; si quae meliora supersunt,
Largiar ipsa tibi; michi te largire roganti.
In uerbis est nempe tuis michi magna uoluptas".
His dictis agimus quod agendum censuit hora.
Ad se Willelmus secessit et ipse remansi.
Ex quo Willelmus non uenit, preterit annus,
Aut fortasse michi mensis magis annus habetur;
Nil etenim properum satis est animo cupienti.
Nunc quoque de reditu mando sibi, ne pigritetur.