✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldericus Dolensis

Baldericus Dolensis · Medieval

Carmina (Baldericus) — 74. De magistro suo planctus

latín

Doctorum speculum, doctor amande,
Maiorum titulis aequiperande,
O Huberte tuis uir uenerande,
Immolo perpetuas exequiis lacrimas.
Mors tua dura michi!

Ablato michi te, quae michi gaudia?
Gaudendi subiit deficientia;
Lugendi datur, heu! pessima copia
Et perpes quaerimonia.
Ve mea uita michi!

Hubertus, patriae cura paterna,
Magduni cecidit clara lucerna;
Ex quo mesta michi lux hodierna.
Vix aliquando scio quid faciens facio.
Mors tua dura michi!

Vrit nostra dolor corda medullitus,
Vix rarus recreat uiscera spiritus:
Huberti gemitus causa fit exitus,
Hinc est creber anhelitus.
Ve mea uita michi!

Quo nos alter ego, sed magis idem,
Hoc uniuit amor foedere pridem,
Nec sorti modo mors subdit eidem.
Esset obisse michi gloria teque frui.
Mors tua dura michi!

Ex quo cum lacrimis plus ego lugeo,
Hinc plus ipse -quod est res noua- gaudeo;
Quanto displicuit res lacrimarum,
Tanto triste placet pondus earum.
Displicet atque placet illud: utrumque placet.
Ve mea uita michi!

Singultus peperit carmina lubrica;
Haut arcent elegos claustra poetica.
Te, doctor, replicat nostra querela:
Hunc morbum leuiat nulla medela.
Mors michi te, tibi me compositura placet.
Mors, rogo, sera, ueni.

Sigue explorando

Por su autor
Baldericus Dolensis · 315 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Baldericus) — 73. In rotula de Adam abbateCarmina (Baldericus) — 75. De Gerardo Lausdunis surrepto →

Expediente

Autor
Baldericus Dolensis
Título
Carmina (Baldericus) — 74. De magistro suo planctus
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-baldericus-74-de-magistro-suo-planctus--baldericus-dolensis-770c47
Cita recomendada
Baldericus Dolensis, «Carmina (Baldericus) — 74. De magistro suo planctus», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-baldericus-74-de-magistro-suo-planctus--baldericus-dolensis-770c47.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.