Casus iocundas nuper michi contulit odas,
Audeberte, tuo de nomine pretitulatas,
Quas ego furatas studiosius ecce reuoluo.
In quibus ipse satis splendes, michi notificatus
Non oculis carnis, sed cordi cognitus intus.
Quocirca mecum speciali uiuis honore,
Quem michi praecipuo carmen deuinxit amore.
Censeo famosis te uatibus aequiperandum,
Quamuis praeniteas re, fama, uatibus ipsis
Nec tu dissideas a commoditate Maronis.
Quod sic in nugis etiam constare uidetur,
Quas ego multiplices ex te michi lectito pro te,
In quibus excellis studiosos temporis huius -
Quin etiam, ueteres tunc temporis exuperasses -,
Doctiloquus Naso non nunc urbanior esset,
Nec nunc, ut spero, sua musa citatior iret.
De Berengario Turonensi pauca loquutus,
Es nobis uisus, nisi fallor, magnus Omerus.
Denuo dixisti quoniam tria moribus obsint,
Quae tria, si superent, ducunt in perditionem:
Femina, census, honos, ferales moribus hostes;
Quod tam diserte, tam pleniter enucleasti
Vt mox sufficiant sic enucleata legenti.
In quibus expositis sic ipsum te superasti
Vt te crediderim uel Apollinis ore loquutum,
Aut inter superos si quis sit Apolline maior,
Maiestate Iouis pro religione remota.
Ergo nolo mei sis amodo carminis expers,
Vt sub amore tuo sic me digneris habere
Carminibusque tuis facias me participare.
Sique michi poteris aliquando contiguari,
Ipse tibi potero per memet gratificari.
Estque diu, quod te uotiuus imagino semper,
Et praesentandum meis obtutibus oro,
Et uelut astantem coram me sepe figuro.
Tuque satisfacies, si respondebis idipsum,
Vt me praesentem uotiuus scilicet ores.