O si colloquium nos nobis contiguaret!
Prospera colloquii me commoditas recrearet,
Pigricie somno sopitum me euigilares,
Aurem pulsando dum tanquam me stimulares.
Ingenii ipse mei laudasti carmine uenam
Aptastique tuam sic me laudando camenam.
Ingenii sed uena mei quasi languida marcet,
Hanc dum cura frequens, labor improbus angit et arcet.
In uarias rapiunt diuersa negocia partes,
Quem procul abducunt a me tot funditus artes.
Vtque magis stupeas: sollers michi sollicitudo
Ad quaecunque uelim fit precipitans ebitudo;
Partim dimensus minor est per singula census
Et minor est in se partiti copia sensus.
Da michi, queso, Deus, tam dira negocia desint
Daque bonis studiis bona iugiter ocia presint;
Da michi, queso, mei sim saltim quandoque compos,
Ipse mei compos qui sum modo pauper et impos;
Da michi librorum ualeam gluttire medullas
Nec patiar nugas mundani turbinis ullas.
Si fierem liber, per lucida signa pateret
Ingenii nostri si quid mea uena ualeret.
Nunc michi nequaquam merito laus competit ulla,
Excepto quod me commendat sancta cuculla.
Ergo liquet quod me laudasti sicut amicus:
Non inuidisti sicut delator iniquus,
Non es adulantis uestigia blesa secutus,
Sed satis apta tenens es amici more loquutus.
Ergo, tibi grates, quas postulat usus, agendo,
Quod michi te redimat, Guillelme, ualeto rependo.
Vt uenias ad me neque musae dicta recusa,
Nostra sub extremo dicit tibi margine musa.