✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 22

latín

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,

homost venustus et dicax et urbanus,

idemque longe plurimos facit versus.

puto esse ego illi milia aut decem aut plura

perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto

relata: chartae regiae, novi libri,

novi umbilici, lora rubra, membranae,

derecta plumbo, et pumice omnia aequata.

haec cum legas tu, bellus ille et urbanus

Suffenus unus caprimulgus aut fossor

rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.

hoc quid putemus esse? qui modo scurra

aut siquid hac re †tristius videbatur.

idem infacetost infacetior rure,

simul poemata attigit; neque idem umquam

aequest beatus ac poema cum scribit:

tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam

quem non in aliqua re videre Suffenum

possis. suus cuique attributus est error:

sed non videmus manticae quod in tergost.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 2Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 23 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 22
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-22--gaius-valerius-catullus-5b96a3
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 22», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-22--gaius-valerius-catullus-5b96a3.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.