✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 42

latín

Adeste, hendecasyllabi, quot estis

omnes undique, quotquot estis omnes.

iocum me putat esse moecha turpis,

et negat mihi vestra reddituram

pugillaria, si pati potestis.

persequamur eam, et reflagitemus.

quae sit, quaeritis. illa, quam videtis

turpe incedere, mimice ac moleste

ridentem catuli ore Gallicani.

circumsistite eam, et reflagitate,

‘moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha, codicillos.’

non assis facis? o lutum, lupanar,

aut si perditius potes quid esse.

sed non est tamen hoc satis putandum.

quod si non aliud †potest, ruborem

ferreo canis exprimamus ore:

conclamate iterum altiore voce

‘moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha, codicillos.’

sed nil proficimus, nihil movetur.

mutandast ratio modusque nobis,

siquid proficere amplius potestis:

‘pudica et proba, redde codicillos.’

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 41Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 43 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 42
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-42--gaius-valerius-catullus-23d70e
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 42», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-42--gaius-valerius-catullus-23d70e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.