✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 65

latín

Etsi me assiduo confectum cura dolore

sevocat a doctis, Hortale, virginibus,

nec potis est dulcis Musarum expromere fetus

mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:

namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris

pallidulum manans alluit unda pedem,

Troia Rhoeteo quem subter litore tellus

ereptum nostris obterit ex oculis.

* * * *

[alloquar, audiero numquam tua [facta] loquentem,]

numquam ego te, vita frater amabilior,

aspiciam posthac. at certe semper amabo,

semper maesta tua carmina morte *canam,

qualia sub densis ramorum concinit umbris

Daulias absumpti fata gemens Ityli –

sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto

haec expressa tibi carmina Battiadae,

ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis

effluxisse meo forte putes animo,

ut missum sponsi furtivo munere malum

procurrit casto virginis e gremio,

quod miserae oblitae molli sub veste locatum,

dum adventu matris prosilit, excutitur:

atque illud prono praeceps agitur decursu,

huic manat tristi conscius ore rubor.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 64Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 66 →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 65
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-65--gaius-valerius-catullus-da6dc9
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Cornish) — 65», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-cornish-65--gaius-valerius-catullus-da6dc9.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.