✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXV

latín

Etsi me adsiduo defectum cura dolore
Seuocat a doctis, Ortale, uirginibus,
Nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
Mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—
Namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris
Pallidulum manans adluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
Ereptum nostris obterit ex oculis.
. . . . . . .
Numquam ego te uita frater amabilior
Adspiciam posthac: at certe semper amabo,
Semper maesta tua carmina morte canam,
Qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli,—
Sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
Haec expressa tibi carmina Battiadae,
Ne tua dicta uagis nequiquam credita uentis
Effluxisse meo forte putes animo,
Vt missum sponsi furtiuo munere malum
Procurrit casto uirginis e gremio,
Quod miserae oblitae molli sub ueste locatum,
Dum aduentu matris prosilit, excutitur;
Atque illud prono praeceps agitur decursu,
Huic manat tristi conscius ore rubor.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXIVCarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXVII →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXV
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-lxv--gaius-valerius-catullus-890d5c
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen LXV», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-lxv--gaius-valerius-catullus-890d5c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.