✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XII

latín

Marrucine Asini, manu sinistra
Non belle uteris in ioco atque uino:
Tollis lintea neglegentiorum.
Hoc salsum esse putas? Fugit te, inepte!
Quamuis sordida res et inuenusta est.
Non credis mihi? Crede Pollioni
Fratri, qui tua furta uel talento
Mutari uelit; est enim leporum
Disertus puer ac facetiarum.
Quare aut hendecasyllabos trecentos
Exspecta, aut mihi linteum remitte,
Quod me non mouet aestimatione,
Verum est mnemosynum mei sodalis.
Nam sudaria Saetaba ex Hiberis
Miserunt mihi muneri Fabullus
Et Veranius: haec amem necesse est
Ut Veraniolum meum et Fabullum.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XICarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XIII →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XII
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xii--gaius-valerius-catullus-ae937c
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xii--gaius-valerius-catullus-ae937c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.