✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gaius Valerius Catullus

Gaius Valerius Catullus · Medieval

Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XVI

latín

Pedicabo ego vos et irrumabo,
Aureli pathice et cinaede Furi,
Qui me ex versiculis meis putastis,
Quod sunt molliculi, parum pudicum.
Nam castum esse decet pium poetam
Ipsum, versiculos nihil necesse est,
Qui tum denique habent salem ac leporem,
Si sunt molliculi ac parum pudici
Et quod pruriat incitare possunt,
Non dico pueris, sed his pilosis,
Qui duros nequeunt mouere lumbos.
Vos quod milia multa basiorum
Legistis, male me marem putatis?
Pedicabo ego vos et irrumabo.

Sigue explorando

Por su autor
Gaius Valerius Catullus · 160 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XVCarmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XXI →

Expediente

Autor
Gaius Valerius Catullus
Título
Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XVI
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Carmina
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xvi--gaius-valerius-catullus-4d903c
Cita recomendada
Gaius Valerius Catullus, «Carmina (Catullus, ed. Merrill) — Carmen XVI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-catullus-ed-merrill-carmen-xvi--gaius-valerius-catullus-4d903c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.