Baldo, dei famule, clare magister,
In domino valeas, opto frequenter
Crede tui, Dungal, inmemor haud sum,
Nec fidae fidei foedera frango,
Nec solvo stabilis glutten amoris.
Non obliviscor dogmata Christi,
In quibus ammoneor regmine firmo,
Ut semper recolam fratris amorem,
Nam sine dilectu nemo meretur
Prendere perpetui praemia regni.
Dic, rogo, dic, frater, postulo, dicas,
Unde tibi veniunt suspiciones,
In quo sensisti me violantem
Aut commiscentem fasque nefasque?
Fors inimicus homo falsa profando
Et me conrosit, teque fefellit,
Sed vitiosus agit saepe retractans
Omne, quod ipse suo corde recondit,
Omnibus id vitium esse volutat.
Sed quocumque modo hace reputentur,
Diligo te, frater, te colo corde,
Te memoro recolens, teque recordor,
Sensibus et quamvis corporis absim,
Sum tibi cottidie pectore praesens,
Et si possibile forte fuisset,
Tecum colloquio uterer apto,
Atque tuam faciem semper amandam
Visu corporeo saepe viderem.
Sed dum non valeam haec adipisci,
Ad te transmittam cordis ocellum,
Qui te prospiciat, teque notescat,
Porrigat atque tibi pignus amoris.
Salve perpetuo praesule Christo
Et virtute dei vive valeque.