✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Strecker) — 2.

latín

Fluxit ille labor magnus, quem diurnum dicimus,
Et redit quietis tempus, quam nocturnam pangimus.
Esto nunc, dies aeterne, custos nobis intimus,
Qui nescis oriri, certe nescis et occumbere.
Tu vita, salus et quies, tu sine labe dies,
Tu lux perennis piorum, fons, origo mentium,
Qui noctem quietis almam tribuis mortalibus,
Noctem, inquam, tenebrarum signatricem providis.
Eo ductu monuisti spatiando noviter,
Illam quod divisionem disceremus gnaviter
Principalem, quam tulisti luce atque tenebris,
Lucem probans esse bonam cunctisque perutilem
Providenter tenebrarum dirempta caligine,
Vbi lancem posuisti geminam iuditii,
Cum lex coepit exarari Moysi temporibus,
Existens tuis deductor ad promissam patriam
Die nubis sub columna, nocte sub flammivoma.
Ergo, Christe, tenebrosa tolle nobis opera
Sisque nobis nube mitis, non igne terribilis,
Vt in te nunc aeternumque possimus quiescere.
Gloria, laus, honor patri, proli ac spiritui
Ex ambobus procedenti ante orsa seculi,
Trinitati lux perenni, unitati perpeti.

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Gotteschalcus) — Ut quid iubes, pusioleCarmina (Strecker) — 3. →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Strecker) — 2.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-strecker-2--gotteschalcus-orbacensis-aaab7c
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Strecker) — 2.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-strecker-2--gotteschalcus-orbacensis-aaab7c.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.