✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Gotteschalcus Orbacensis

Gotteschalcus Orbacensis · Medieval

Carmina (Strecker) — Cursum mundi sol vergentis pariterque hominis

latín

Cursum mundi sol vergentis pariterque hominis
Designans et metas orbis ac spherae volubilis
Circumlustrans mutat acta conficit et tempora
Annorum necnon inmensa peragit curricula,
Momenta volvens alterna per aetatum milia.
Vectus aureo figmento, et curru quadriiugo,
Lucidus in poli centro corporali radio,
Via regia libratim per menses duodecim
Horas fingit, dies agit, oritur et occidit,
Bisque secat zodiacum, binis aequinoctium
Tangens punctis quadruplatum reddit emisferium.
Hominis sunt ista, deus, ordinata dotibus,
Qui fungit vita diebus pariter et noctibus;
Iussus, quatuor ditatus te duce virtutibus
Bina pulsat caelum luce: intellectu, opere.
Ergo, creator aeterne, pater potentissime,
Qui per filium tam magnam construxisti machinam
Atque hominem qui tuam condis ad imaginem
Quique nobis pignus sanctum dedisti paraclitum,
Miseris in nostra morte sis volens succurrere,
Quam occasu solis huius anxie recolimus.
Sed in solis magni morte plurimum confidimus.
Da nobis te invenire placatum, piissime,
Cum tibi reddemus flatum singulari vespere,
Qui tempus ad vespertinum post actum diluvium
Oleae misisti ramum, homini presagium:
Nam quando misisti tuum filium carissimum,
Tale tunc nobis et tantum contulisti oleum,
Quod omnes preoccuparet balsamorum guttulas
Et aromatum fraglaret super omnes virgulas.
Ad cuius iam pedes iacet devicta mortalitas,
Cuiusque dono sanatur nostra nunc infirmitas,
Et a quo prostrata morte regnat innortalitas.
Gloria sit deo patri, proli, quin spiritui,
Deo trino necnon uni, paci, vite, lumini,
Nomini nimirum dulci divinoque numini.

Sigue explorando

Por su autor
Gotteschalcus Orbacensis · 22 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmina (Strecker) — 8.Carmina (Strecker) — Heu, valeo, omnigenum quia pondere flagitiorum →

Expediente

Autor
Gotteschalcus Orbacensis
Título
Carmina (Strecker) — Cursum mundi sol vergentis pariterque hominis
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-carmina-strecker-cursum-mundi-sol-vergentis-pari--gotteschalcus-orbacensis-73f487
Cita recomendada
Gotteschalcus Orbacensis, «Carmina (Strecker) — Cursum mundi sol vergentis pariterque hominis», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-carmina-strecker-cursum-mundi-sol-vergentis-pari--gotteschalcus-orbacensis-73f487.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.