Cinthia, quid ploras? nitidos quid turbat ocellos?
quis modo te fletus? quis modo languor habet?
Si tibi deformis facies invisa mariti,
si dolor inculto est concubuisse viro,
desine flere, precor, ne sit tibi causa dolendi
abs te quod magni debuit aeris emi.
Nam potes acceptas a corruptore tabellas
et legere et pulchro reddere verba proco.
Ipse, licet norit quod te formosus adulter
tractet adhuc, molli pectore cuncta feret.
Femina deformi vidua est que nupsit amanti
proque suo poterit se gerere arbitrio.
Saepe licet videas turgescere coniugis ora,
uicta supercilio mox cadet ira tuo:
ipse petet veniam tanquam peccaverit et te
leserit, et quicquid poscitur inde dabit
atque tuo tantum contentus vivet amore,
nec petet assiduis tecta aliena dolis.
Formosum contra si sis sortita maritum,
te miseram quantis falleret ille modis!
Non tibi, sed multis natum se crederet et quod
das modo sola, daret plurima turba sibi.
Forma viri nuptis nimium est damnosa puellis.
Quam dolet Oenone substinuisse Parim!
Iupiter ut nulli placeat Saturnia vellet,
egregium Aeneam plorat Elissa suum.
Ergo tuo inculto vivas contenta marito
et tibi quod desit mox aliunde pete.