Audradi miserere tui, qui per crucis aram
Oblatus patri laxasti crimina mundi.
Qui cecinit trino ternos in nomine libros,
Quartum natali pueri verbique dicavit
Et quintum titulo vitae de fonte notavit.
Clavibus atque throno Petri sextum decoravit,
Septimum et ornavit Martini pontificatu,
Octavum, nonum, decimum, undecimum Iuliani
Martyrio, verae fidei archanoque fideli.
De grege Martini magni ecclesiae Turonensis
Praesulis ex voto Senonum chorepiscopus idem
Praecipiente deo post hos scripsit duodenum,
Quo docet inducias mortalibus esse decennis
Temporis indultas et plurima dicta monentis,
Plenius ut libri textus haec ipsa retentat.
Hunc psalmus sequitur, prosam post ultimus extat.
Is septem vitulos domini mactavit in ara:
Tu veniam tribuens, indulgentissime Christe,
Eius in aeternum sis portio, quaesumus. amen.