✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Luxorius

Luxorius · Medieval

De turre in viridario posita, ubi se Fridamal aprum pinxit occidere

latín

Extollit celsas nemoralis Aricia sedes
Sternit ubi famulas casta Diana feras;
frondosis Tempe cinguntur Thessala siluis;
pinguia uenatu lustra Molorchus habet.
Haec uero aetherias exit quae turris in auras,
consessum domino deliciosa parans,
omnihus in medium lucis ornata refulget
obtinuitque uno praemia cuncta loco.
Hinc nemus, hinc fontes exstructa cubilia cingunt.
statquc uelut propriis ipsa Diana iugis.
Clausa sed in tanto cum sit splendore uoluptas
artibus ac uariis atria pulchra micent,
admiranda tuae tamen est uirtutis imago,
Fridamal, et stratae gloria magna ferae,
qui solitae accendens mentem uirtutis amore
aptasti digno pingere facta loco.
Hic spumantis apri iaculo post terga retorta
frontem et cum geminis naribus ora feris.
Ante ictum subita prostrata est bellua morte,
cui prius extingui quam cecidisse fuit.
Iussit fata manus telo, nec uulnera sensit
exerrans anima iam pereunte cruor.

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← De tablista furioso quasi tesseris imperanteDe venatore picto in manibus oculos habente →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
De turre in viridario posita, ubi se Fridamal aprum pinxit occidere
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Liber Epigrammaton
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-de-turre-in-viridario-posita-ubi-se-fridamal-apr--luxorius-48c748
Cita recomendada
Luxorius, «De turre in viridario posita, ubi se Fridamal aprum pinxit occidere», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-de-turre-in-viridario-posita-ubi-se-fridamal-apr--luxorius-48c748.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.