Dic michi, Dameta, cuium pecus hac tibi meta
Venerit, Egonis? Non, id michi vendidit Egon.
Infelix animal, bos! Argenti dedit albos,
Vt requievisset, duros calles nec inisset.
Assuetum loris genus est paciensque laboris.
En emptor fenus petit hic, custos alienus,
Qui venit indigne; non hoc paciare, Quirine!
Cautus ab incerto convicia tanta sileto!
Novimus et, qui te norint, tot habet locus iste!
Si sanum saperes, nec in hec te iurgia ferres,
Iuris ut in morem presens ferat hospes honorem.
Et quid habebit honoris, quid gessit michi moris,
Dum, quem fraudavit, frustra taurum sibi pavit
Gramina tondentem, iuga ferre sed inpacientem?
Exsolves tandem iusto michi iudice fraudem,
Qua deportasti precium, pecus exagitasti.
Aut reddes nummos, aut me sectare, meus bos!
Hoc debes veri sub iudicis aure fateri!
M prius indempni me, quod tibi ius coemendi?
Parcebam mitis pridem cedendo petitis.
Prodidit en culpam Deus et non sivit inultam.
Crimen ut inponis, simul excusamina ponis,
Quos accepisti nummos, in vota dedisti.
Te magis infamas, dum me pro fraude reclamas:
Si tibi vendendi, fuit et michi ius coemendi
Tu ius appelles? Sed enim non, quod tibi velles:
Luminibus captus, trabis aut super alta coactus!
O meliora, Deus clemens, cause dabis huius!
Non adeo sum iuris inops, ut crimine furis
Hactenus ex facili me prodere congruat ulli.
Non ego nostratem te reste bovem laqueantem
Adverti prisca grossum latrante Licisca?
Ni fugis, omnis ego rationis iure tenebo
Hunc te distraxisse bovem, me digna dedisse
Pro bove, que nunc ipse Deo poteras tribuisse.
Tene miser fugerem, quem deprensum retinerem?
Nec capto cedam furto partam tibi predam.
Ius obponar in omne tibi iusta ratione,
Hinc tribuam pignus, si iudex sit michi dignus.
Ergo progrediamur et hic nos experiamur!
Hunc tam preclarum prior en ponam tibi taurum,
Quod tibi, si vincar, pignus restare paciscar.
Tu simul econtra nobis tua pignora monstra!
Obposuisse bovi quicquam non utile novi,
Quem declaratum voto, licet appreciatum
Abs te iam dominus voti tulit ecce Quirinus.
Nempe via distante venit nullo comitante
Hoc animal raptante Deo cunctis dominante.
Rem sed utrisque bonam fessis, duo pocula ponam,
Hec tibi plena meri poterunt in pignus haberi.
In ius si cedet michi bos, pro pignore cedet.
Qui tibi si cedet, te non hunc tollere tedet.
Dum taurum spectes, nichil est, quod pocula prestas.
Quod proprium non est, certum pro pignore non est,
Et patet incerto certum prestare profecto.
Maius ab incerto tu fers, ego paucula certo:
Anser adhuc in spe satis est gallo minor in re.
Incertum, quod emo, penitus faciet michi nemo!
Dum me decertas incertum, non bene certas,
Nec michi, nec tibi, fraude michi, verum tibi clade;
Nam michi mercatum taurum tollis, tibi pactum.
Sit meus hic vel non, iudex discerne, Palemon!
Te, bone, lesus egon verear censore, Palemon?
Tu causas iuris presentibus atque futuris
Dicendas nosti, tibi laus est maxima iusti.
Iudice te posito procedet res mea tuto.
Dicite, dum tempus vacat, audit amena iuventus.
Incipe, Dameta, tum rite sequere, Menalca!
Versibus alterne geminentur utrimque camene.
Principium Deus est, orbem Deus ambit et implet.
Excelsis regnans humiles, rector pie, cernas!
Principium Christus, iudex in secula iustus.
Nostri factus imago, tui salvemur imago!
Heu malo petit Eva virum dans fercula seva
Et fugit in frondosa, prius tum femina visa.
At spinas instans lambit sacer ignis amictas,
Qualis, ut hinc noris, fons inviolatus amoris.
Ferales unde siccantur ab ore columbe,
Que pacis divam clausis congessit olivam.
Aurea sunt mandata decem quasi mala relata
Silvestri de monte Syna Domino tribuente.
O quotiens et quanta loquens sapientia sancta
Simplicibus parens regum pervenit ad aures!
Exsuperans Amalech, fortissime, iura dabas hec,
Bellator custosque rei quo dividat eque.
Dum testamenti fuit arca fere data genti,
Hanc revehunt vitule, mactantur ab Israel ille.
Ruth, petra deserti, nolens cum nepte reverti
Flevit amore socrus, hinc est agnus patris ortus.
Triste David cari Ionathe casu viduari,
Triste Ieremie mors immatura Iosie.
Dulce salus vivis, oculis lux, gloria divis,
Dulce quies lassis, celi spes extima passis.
Ymnidica Musa quondam gens Israel usa
Fulsit rege David, qui carmina summus amavit.
Immo cantorum rex ac dux theologorum
Vatis iure David modulans Musam renovavit.
Suave David qui carmen amat regaleque germen,
Hic et ibi regni succrescat iure perenni.
Qui non odit Aman, poterit laudasse Cayphan,
Ipseque iungat apros et arans sale seminet agros!
Qui roseos flores, vernos captatis amores,
Noscite, spinarum latet illic vulnus amarum!
Qui nuper runcata tenes silvestria prata,
Coge gregem versus villas, iam murmurat ursus!
Cur virides ripas toto, pastor, grege stipas?
Fons patet, agnellos, fuge, deripit unda tenellos!
Sol cremat infestus, pecori nimias nocet estus.
Succedant umbris, ubi lenior aura salubris.
Heu pleno bos iure meus rapitur michi dure,
Iudiciique palestra sinistra facit mea dextra!
Non speculans equum visus tibi fascinat equum,
Vt ius non cernas hominum divinaque spernas.
Dic, quid nascatur bis, quid moriendo creatur,
Et quasi divinus sis tauri munere dignus!
Dic, quid rure satum patrem cupit inviolatum,
Et tibi me de re nulla cessisse fatere!
Lege pari dites iam longas scindite lites.
Ius vobis equare licet, non fas violare:
Bos erat hic utriusque, Deus quem tollit utrisque,
Dum tu vovisti, tu iungere non potuisti.
Ferte Deo morem, quod utrique tenetis honorem!