✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Christophorus Anstey

Christophorus Anstey · Romanticismo

Elegia scripta in coemeterio rustico — Elegia scripta in coemeterio rustico Latine reddita

latín

Nos quoque per tumulos et amica silentia dulcis
Raptat amor. Tecum liceat, divine poeta,
Ire simul, tacitaque lyram pulsare sub umbra.
Non tua securos fastidit musa penates,
Non humiles habitare casas et sordida rura,
Quamvis radere iter liquidum super ardua caeli
Caerula Pindarica non expallesceret ala.
Quod si te Latiae numeros audire Camoenae
Non piget, et nostro vacat indulgere labori,
Forte erit ut vitreas recubans Anienis ad undas
Te doceat resonare nemus, te flumina, pastor,
Et tua caerulea discat Tiberinus in urna
Carmina, cum tumulos praeterlabetur agrestes.
Et cum pallentes inter numeraberis umbras,
Cum neque te vocale melos, neque dulcis amici
Colloquium, neque naturae mirabilis ordo
Ex humili poterunt iterum revocare cubili,
Quamvis nulla tuum decorent insignia bustum,
At pia Musa super, nostrae nihil indigita laudis,
Perpetuas aget excubias, lachrymaque perenni
Nutriet ambrosios in odoro cespite flores.

Sigue explorando

Por su autor
Christophorus Anstey · 17 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Elegia scripta in coemeterio rustico — ElegiaElegia scripta in coemeterio rustico — Epitaphium →

Expediente

Autor
Christophorus Anstey
Título
Elegia scripta in coemeterio rustico — Elegia scripta in coemeterio rustico Latine reddita
Lengua
latín
Época
Romanticismo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-elegia-scripta-in-coemeterio-rustico-elegia-scri--christophorus-anstey-fd110e
Cita recomendada
Christophorus Anstey, «Elegia scripta in coemeterio rustico — Elegia scripta in coemeterio rustico Latine reddita», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-elegia-scripta-in-coemeterio-rustico-elegia-scri--christophorus-anstey-fd110e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.