✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Quintus Horatius Flaccus

Quintus Horatius Flaccus · Medieval

Epistula VIII

latín

Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando
contunderit uitis oleamque momorderit aestus,
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,
sed quia mente minus ualidus quam corpore toto
nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,
fidis offendar medicis, irascar amicis,
cur me funesto properent arcere ueterno,
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,
Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.

Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,
ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti.

Si dicet “recte”, primum gaudere, subinde
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
“Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.”

Sigue explorando

En el mismo libro
Epistulae · 22 piezas · Epistula XIII
Por su autor
Quintus Horatius Flaccus · 161 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Carmen XXXVIIIEpistula XIII →

Expediente

Autor
Quintus Horatius Flaccus
Título
Epistula VIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Epistulae
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-epistula-viii--quintus-horatius-flaccus-3e7986
Cita recomendada
Quintus Horatius Flaccus, «Epistula VIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-epistula-viii--quintus-horatius-flaccus-3e7986.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.