✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Iovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Eridanus — III. De Venere Amorem quaerente.

latín

« Dicite, Nereides, (nam vos quoque procreat unda)
anne aliquis vestris sit puer hospes aquis;
matris vos miserae moveat dolor et labor, illum
anxia tam longa quae sequor usque via.
Ipse puer nudusque abiit nec cognitus ulli,
quique meo numquam cesserat ante sinu:
maternis fotum mammis fotumque sub ulnis,
hei mihi quis fluctus, quae fera Syrtis habet?
Forte Paphi in luco, rivi crepitantis ad undam
dormieram atque inter brachia natus erat;
effugit e gremio fallens; ipsa excita somno
hinc nemora et saltus, hinc loca culta peto.
Offertur nusquam terris; ingressa profundum
advenio vestras heu Venus illa domos
sicca siti squalensque situ, defessa viarum;
non comes, aut hospes, non mihi tecta patent:
et tamen hanc fama est dici Vulcanida terram,
is deus est, pietas hic sua iura tenet.
Dicite, Sicelides, si qua latet, heu, mea cura:
Anne aliquis vestro delitet amne puer?
Sic vobis in amore fides stet semper amantum,
pax sit et a Libyco litore et Ionio. »
Miscet et his lacrimas. Tura sic miserata Charybdis,
pube tenus nudo pectore, blanda refert:
25« O dea (namque deam testantur singula), mecum est
ipse puer, lacrimis tu modo parce tuis».
Ilicet emicuere faces, sonuere pharetrae
telaque venturi nuntia signa dei ;
mox thalamo exsultans prodit puer et quatit alas,
Nereidas tacito vulnere pungit Amor:
litus amat, caluere undae, caluere natantes,
mater adest facibus, natus adest pharetris.
Exsilit in puerum genitrix, exceptus et ille
in gremio risus hinc movet, hinc lacrimas:
exsultat litus, ridet mare, blanda Charybdis
haec ait, horrisoni conticuere canes:
« Hunc tibi, diva potens, proles Iovis, auctor amandi,
restituo; tua me, te mea cura premat.
Accepi infantem, blandum do, pro rude doctum,
proque fide fraudem, simplicitate dolum,
pro lacrimis risum docui, pro melle venenum
miscere, alternas et variare vices;
nunc placidam blandis pacem promittere ocellis,
nunc trucibus mentes sollicitare modis,
nil constans, nil perpetuum servare, nec ulli
parcere, in incertum fasque nefasque sequi ».
Talibus instructum memorat longaeva Charybdis
coeruleo flavas umida rore comas;
Nereides puero assurgunt, ast aurea mater
Zanclaeam ambrosio spargit honore deam
perpetuamque illi speciem viridemque iuventam
esse dedit, Siculam moxque salutat humum.
Gratatur terrae, natura quae fovit, et inquit:
«Terra ferax segetum, daedala terra virùm,
vos numeros celebrate meos et nomen amandi,
deque meo fiat numine clarus Eryx ».
Haec ait et niveis volucrum sublata quadrigis
laeta petit portus, Cypria terra, tuos,
quaque volat, zephyri dominam comitantur et aurae,
stillat Acidalius rore fluente liquor.
Excepere deam Charites; sua redditur aris
gratia, in amplexu matris inhaeret Amor.
At tu Pieridum studiis cultissime Carbo,
namque et amas, facito sit tibi notus Amor,
sint notae maris insidiae, sit nota Charybdis
cincta sinum canibus, virginis ora ferens.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 323 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Eridanus — III. De Venere.Eridanus — IV. Alloquitur pastores. →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Eridanus — III. De Venere Amorem quaerente.
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-eridanus-iii-de-venere-amorem-quaerente--iovianus-pontanus-a14774
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Eridanus — III. De Venere Amorem quaerente.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-eridanus-iii-de-venere-amorem-quaerente--iovianus-pontanus-a14774.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.