✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Avianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXIII

latín

[DE BACHO]

Venditor insignem referens de marmore Bachum
Expositum precio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
Mercari cupiens compositurus erat;
Alter adoratis ut ferret numina templis,
Redderet et sacro debita vota loco.
Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
Cum spes in precium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere divis,
Sive decus busti, seu velis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reverentia fati,
Atque eadem retines funera nostra manu.
Convenit hoc illis, quibus est permissa potestas,
An praestare magis seu nocuisse velint.

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXIIFabulae (Avianus) — XXIV →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXIII
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Fabulae
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxiii--avianus-dd8287
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXIII», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxiii--avianus-dd8287.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.