✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Avianus

Avianus · Medieval

Fabulae (Avianus) — XXXI

latín

[DE MURE ET TAURO]

Ingentem fertur mus quondam parvus oberrans
Ausus ab exiguo laedere dente bovem.
Verum ubi mordaci confecit vulnera rostro,
Tutus in amfractus conditur inde suos.
Ille licet vasta torvum cervice minetur,
Non tamen iratus, quem petat, esse videt.
Tunc indignantem iusto sermone fatigans,
Distulit hostiles calliditate minas:
Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes
Viribus effectum constituere tuis.
Disce tamen brevibus quae sit fiducia monstris[legendum, puto, rostris],
Vt faciat quicquid parvula turba cupit.

Sigue explorando

Por su autor
Avianus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Fabulae (Avianus) — XXXFabulae (Avianus) — XXXII →

Expediente

Autor
Avianus
Título
Fabulae (Avianus) — XXXI
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Fabulae
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-fabulae-avianus-xxxi--avianus-d1a75a
Cita recomendada
Avianus, «Fabulae (Avianus) — XXXI», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-fabulae-avianus-xxxi--avianus-d1a75a.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.