Proxima lux vacua est; at tertia dicta Quirino,
qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit),
sive quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis
(bellicus a telo venit in astra deus);
sive suum regi nomen posuere Quirites,
seu quia Romanis iunxerat ille Cures.
nam pater armipotens postquam nova moenia vidit,
multaque Romulea bella peracta manu,
'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia vires:
sanguinis officio non eget illa mei.
redde patri natum: quamvis intercidit alter,
pro se proque Remo qui mihi restat erit.
"unus erit quem tu tolles in caerula caeli"
tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis.'
Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque
est polus, et caeli pondera novit Atlas.
est locus, antiqui Caprae dixere paludem:
forte tuis illic, Romule, iura dabas.
sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum,
et gravis effusis decidit imber aquis.
hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether:
fit fuga, rex patriis astra petebat equis.
luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,
haesissetque animis forsitan illa fides;
sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba,
lunaque fulgebat, nec facis usus erat,
cum subito motu saepes tremuere sinistrae:
rettulit ille gradus, horrueruntque comae.
pulcher et humano maior trabeaque decorus
Romulus in media visus adesse via
et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites,
nec violent lacrimis numina nostra suis:
tura ferant placentque novum pia turba Quirinum,
et patrias artes militiamque colant.'
iussit et in tenues oculis evanuit auras;
convocat hic populos iussaque verba refert.
templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est,
et referunt certi sacra paterna dies.
Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur
accipe: parva quidem causa, sed apta, subest.
non habuit doctos tellus antiqua colonos:
lassabant agiles aspera bella viros.
plus erat in gladio quam curvo laudis aratro:
neglectus domino pauca ferebat ager.
farra tamen veteres iaciebant, farra metebant,
primitias Cereri farra resecta dabant:
usibus admoniti flammis torrenda dederunt,
multaque peccato damna tulere suo;
nam modo verrebant nigras pro farre favillas,
nunc ipsas ignes corripuere casas.
facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni
orant ut fruges temperet illa suas.
curio legitimis nunc Fornacalia verbis
maximus indicit nec stata sacra facit:
inque foro, multa circum pendente tabella,
signatur certa curia quaeque nota,
stultaque pars populi quae sit sua curia nescit,
sed facit extrema sacra relata die.