Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
templa putant lucos Veiovis ante duos.
Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto,
'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.'
o quam de tenui Romanus origine crevit,
turba vetus quam non invidiosa fuit!
ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,
disce quis iste deus, curve vocetur ita.
Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus;
aspice deinde manum: fulmina nulla tenet.
fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas
sumpta Iovi: primo tempore inermis erat;
ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
arsit et in solida fixus Olympus humo.
stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
Cretides, infanti lac dedit illa Iovi.
nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni
quae male creverunt, vescaque parva vocant;
vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem
aedem non magni suspicer esse Iovis?
Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
suspice: Gorgonei colla videbis equi.
creditur hic caesae gravida cervice Medusae
sanguine respersis prosiluisse iubis.
huic supra nubes et subter sidera lapso
caelum pro terra, pro pede pinna fuit;
iamque indignanti nova frena receperat ore
cum levis Aonias ungula fodit aquas.
nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat,
et nitidus stellis quinque decemque micat.