Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris
in matutinis lampada tollet equis,
frigidus Argestes summas mulcebit aristas,
candidaque a Calabris vela dabuntur aquis.
at simul inducent obscura crepuscula noctem,
pars Hyadum toto de grege nulla latet.
ora micant Tauri septem radiantia flammis,
navita quas Hyadas Graius ab imbre vocat;
pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse
Tethyos has neptes Oceanique senis.
nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo
cum satus est forma conspiciendus Hyas:
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra
edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos
terret, et est illi praeda benigna lepus:
at postquam virtus annis adolevit, in apros
audet et hirsutas comminus ire leas;
dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,
ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.
mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores
cervicemque polo subpositurus Atlas.
victus uterque parens tamen est pietate sororum:
illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.
'Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:
distuleram partes mense priore tuas.
incipis Aprili, transis in tempora Maii:
alter te fugiens, cum venit alter habet.
cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,
convenit in laudes ille vel ille tuas.
Circus in hunc exit clamataque palma theatris;
hoc quoque cum Circi munere carmen eat.
ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;
optima tu proprii nominis auctor eris.'
sic ego; sic nostris respondit diva rogatis
(dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas):
'Chloris eram quae Flora vocor: corrupta Latino
nominis est nostri littera Graeca sono.
Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis
rem fortunatis ante fuisse viris.
quae fuerit mihi forma, grave est narrare modestae;
sed generum matri repperit illa deum.
ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;
insequitur, fugio: fortior ille fuit.
et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,
ausus Erecthea praemia ferre domo.
vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,
inque meo non est ulla querella toro.
[vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
arbor habet frondes, pabula semper humus.]
est mihi fecundus dotalibus hortus in agris;
aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:
hunc meus implevit generoso flore maritus,
atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe."
saepe ego digestos volui numerare colores,
nec potui: numero copia maior erat.
roscida cum primum foliis excussa pruina est
et variae radiis intepuere comae,
conveniunt pictis incinctae vestibus Horae,
inque leves calathos munera nostra legunt;
protinus accedunt Charites, nectuntque coronas
sertaque caelestes implicitura comas.
prima per immensas sparsi nova semina gentes:
unius tellus ante coloris erat;
prima Therapnaeo feci de sanguine florem,
et manet in folio scripta querella suo.
tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,
infelix, quod non alter et alter eras.
quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,
de quorum per me volnere surgit honor?
Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:
Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor.
sancta Iovem Iuno nata sine matre Minerva
officio doluit non eguisse suo.
ibat ut Oceano quereretur facta mariti;
restitit ad nostras fessa labore fores.
quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi
"attulit?" exponit, quem petat, illa, locum;
addidit et causam. verbis solabar amicis.
"non" inquit "verbis cura levanda mea est.
si pater est factus neglecto coniugis usu
Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet,
cur ego desperem fieri sine coniuge mater,
et parere intacto, dummodo casta, viro?
omnia temptabo latis medicamina terris,
et freta Tartareos excutiamque sinus."
vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam.
"nescioquid, nymphe, posse videris" ait.
ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:
ira Iovis magni causa timoris erat.
"fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor",
et Stygiae numen testificatur aquae.
"quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab arvis
flos dabit: est hortis unicus ille meis.
qui dabat, 'hoc' dixit 'sterilem quoque tange iuvencam,
mater erit': tetigi, nec mora, mater erat."
protinus haerentem decerpsi pollice florem;
tangitur, et tacto concipit illa sinu.
iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intrat,
fitque potens voti, Marsque creatus erat.
qui memor accepti per me natalis "habeto
tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum."
forsitan in teneris tantum mea regna coronis
esse putes. tangit numen et arva meum.
si bene floruerint segetes, erit area dives:
si bene floruerit vinea, Bacchus erit;
si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,
pomaque proventum temporis huius habent.
flore semel laeso pereunt viciaeque fabaeque,
et pereunt lentes, advena Nile, tuae.
vina quoque in magnis operose condita cellis
florent, et nebulae dolia summa tegunt.
mella meum munus: volucres ego mella daturas
ad violam et cytisos et thyma cana voco.'
[nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annis
luxuriant animi, corporaque ipsa vigent.]
talia dicentem tacitus mirabar; at illa
'ius tibi discendi, siqua requiris' ait.
'dic, dea', respondi 'ludorum quae sit origo.'
vix bene desieram, rettulit illa mihi:
'cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant;
aut pecus aut latam dives habebat humum
(hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);
sed iam de vetito quisque parabat opes.
venerat in morem populi depascere saltus,
idque diu licuit, poenaque nulla fuit;
vindice servabat nullo sua publica volgus,
iamque in privato pascere inertis erat.
plebis ad aediles perducta licentia talis
Publicios; animus defuit ante viris.
rem populus recipit, multam subiere nocentes:
vindicibus laudi publica cura fuit.
multa data est ex parte mihi, magnoque favore
victores ludos instituere novos;
parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes,
utile nunc iter est, Publiciumque vocant.'
annua credideram spectacula facta: negavit,
addidit et dictis altera verba suis:
'nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,
turbaque caelestes ambitiosa sumus.
saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,
et pro delictis hostia blanda fuit;
saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere vellet
fulmina, ture dato sustinuisse manum.
at si neglegimur, magnis iniuria poenis
solvitur, et iustum praeterit ira modum.
respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;
causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;
virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.
Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,
cum consternatis diripereris equis.
longa referre mora est correcta oblivia damnis:
me quoque Romani praeteriere patres.
quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?
exigerem nostrae qualia damna notae?
excidit officium tristi mihi: nulla tuebar
rura, nec in pretio fertilis hortus erat;
lilia deciderant, violas arere videres,
filaque punicei languida facta croci.
saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli
ipsa tuas" dixit: dos mihi vilis erat.
florebant oleae, venti nocuere protervi:
florebant segetes, grandine laesa seges.
in spe vitis erat, caelum nigrescit ab Austris
et subita frondes decutiuntur aqua.
nec volui fieri nec sum crudelis in ira;
cura repellendi sed mihi nulla fuit.
convenere patres, et, si bene floreat annus,
numinibus nostris annua festa vovent.
adnuimus voto: consul cum consule ludos
Postumio Laenas persoluere mihi.'
Quaerere conabar quare lascivia maior
his foret in ludis liberiorque iocus;
sed mihi succurrit numen non esse severum,
aptaque deliciis munera ferre deam.
tempora sutilibus cinguntur tota coronis,
et latet iniecta splendida mensa rosa;
ebrius incinctis philyra conviva capillis
saltat, et imprudens utitur arte meri;
ebrius ad durum formosae limen amicae
cantat, habent unctae mollia serta comae.
nulla coronata peraguntur seria fronte,
nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae;
donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,
gratia sumendae non erat ulla rosae.
Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam
ex Ariadnaeo sidere nosse potes.
scaena levis decet hanc: non est, mihi credite, non est
illa cothurnatas inter habenda deas.
turba quidem cur hos celebret meretricia ludos
non ex difficili causa petita subest.
non est de tetricis, non est de magna professis:
volt sua plebeio sacra patere choro,
et monet aetatis specie, dum floreat, uti;
contemni spinam, cum cecidere rosae.
Cur tamen, ut dantur vestes Cerialibus albae,
sic haec est cultu versicolore decens?
an quia maturis albescit messis aristis,
et color et species floribus omnis inest?
adnuit, et motis flores cecidere capillis,
accidere in mensas ut rosa missa solet.
lumina restabant, quorum me causa latebat,
cum sic errores abstulit illa meos:
'vel quia purpureis conlucent floribus agri,
lumina sunt nostros visa decere dies;
vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,
atque oculos in se splendor uterque trahit;
vel quia deliciis nocturna licentia nostris
convenit: a vero tertia causa venit.'
'est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,
si liceat' dixi: dixit et illa 'licet'.
'cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis
inbelles capreae sollicitusque lepus?'
non sibi respondit silvas cessisse, sed hortos
arvaque pugnaci non adeunda ferae.
omnia finierat: tenues secessit in auras,
mansit odor; posses scire fuisse deam.
floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,
sparge, precor, donis pectora nostra tuis.