Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora,
ter dederint Phoebo sidera victa locum,
ritus erit veteris, nocturna Lemuria, sacri:
inferias tacitis manibus illa dabunt.
annus erat brevior, nec adhuc pia februa norant,
nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:
iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant,
compositique nepos busta piabat avi.
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,
qui partem prisci nunc quoque moris habet.
nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,
et canis et variae conticuistis aves,
ille memor veteris ritus timidusque deorum
surgit (habent gemini vincula nulla pedes),
signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,
occurrat tacito ne levis umbra sibi.
cumque manus puras fontana perluit unda,
vertitur et nigras accipit ante fabas,
aversusque iacit; sed dum iacit, 'haec ego mitto,
his' inquit 'redimo meque meosque fabis.'
hoc novies dicit nec respicit: umbra putatur
colligere et nullo terga vidente sequi.
rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,
et rogat ut tectis exeat umbra suis.
cum dixit novies 'manes exite paterni'
respicit, et pure sacra peracta putat.
dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo
me fugit: ex aliquo est invenienda deo.
Pliade nate, mone, virga venerande potenti:
saepe tibi est Stygii regia visa Iovis.
venit adoratus Caducifer. accipe causam
nominis: ex ipso est cognita causa deo.
Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,
et male veloci iusta soluta Remo,
Faustulus infelix et passis Acca capillis
spargebant lacrimis ossa perusta suis;
inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,
utque erat, in duro procubuere toro.
umbra cruenta Remi visa est adsistere lecto,
atque haec exiguo murmure verba loqui:
'en ego dimidium vestri parsque altera voti,
cernite sim qualis, qui modo qualis eram!
qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,
in populo potui maximus esse meo,
nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:
haec est ex illo forma relicta Remo.
heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,
uberaque expositis ille ferina dedit.
quem lupa servavit, manus hunc temeraria civis
perdidit. o quanto mitior illa fuit!
saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,
utque ego, sub terras sanguinulentus eas.
noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est:
quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.
hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate
ut celebrem nostro signet honore diem.'
mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:
lubrica prensantes effugit umbra manus.
ut secum fugiens somnos abduxit imago,
ad regem voces fratris uterque ferunt.
Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit
illam, qua positis iusta feruntur avis.
aspera mutata est in lenem tempore longo
littera, quae toto nomine prima fuit;
mox etiam lemures animas dixere silentum:
hic sensus verbi, vis ea vocis erat.
fana tamen veteres illis clausere diebus,
ut nunc ferali tempore operta vides;
nec viduae taedis eadem nec virginis apta
tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.
hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,
mense malas Maio nubere volgus ait.
sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa
inter se nulla continuata die.