✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Eberhardus Bethuniensis

Eberhardus Bethuniensis · Medieval

Graecismus — 24.

latín

Interiectiuas dicunt aduerbia uere,
Vel quoniam uerbis iunguntur uel quia saepe
Verba subaudiri soleant in uocibus harum.
Sed cur dicatur, cum non interiaciatur,
Interiectiua, non a paucis dubitatur.
Ad quod re uera sic respondere ualemus;
Nam menti et uoci medians interiacet ipsa,
Cum praecedat mens et cum uox ipsa sequatur,
Quae media inseritur interiectiua uocatur.
Hocque notes: omnis interiectiua recusat
Non aspirari, quia subiacet asperitati.
At semiplena semper sub uoce feruntur,
Significatiue tamen has proferre memento,
Semiplena uelut oratio significans est.
Hocque scias: nulla uoce indiget expositiua.
Sed quidam dicunt ueh gah uelut expositiue,
Cum non exponant linguaque fruantur eadem.
Quaeritur a multis, si plena uoce loquamur,
Vtrum debeat haec interiectiua uocari.
Dicamus super hoc affectum saepe loquentis
Voce frui non perfecta, quae sic uocitatur,
Vt Donatus ait "uox est incondita uox haec".
Haec quoque quae plena est uox interiectio non est.
Cur non ponatur prior, a pleris dubitatur,
Nam cum nascatur puer, haec statim recitatur.
Hoc respondemus quod, quamuis prima feratur,
Non prima est, quia sic uocis ratio moreretur.
Si proprie attendat quis, lamentatio quaeque
Sub ratione potest interiectiua uocari.
Sicut subseruit oculo signum digitale,
Sic auri seruit interiectiua sonora.
Interiectiuas fore quidam sibila dicunt,
Sunt quoniam uoces affectum significantes.
Absit quod dicunt, quia scribi non bene possunt.
Quaeuis lingua suas proprie dicatur habere
Interiectiuas, nec linguam lingua reposcit,
Sicut et in reliquis reperimus partibus esse.
At uenatores et pastores uariatim
Interiectiuas sibi fingunt officiosas.
O stupet, applaudit euge, sed ridet hahahe,
Heu dedignatur, aha probat, ehohe clamat,
Histque silere monet, io laudat teste Nasone:
"Dicite io Paean et io bis dicite Paean".
A a conqueritur, au uagit, uituperat proh,
Vah quoque deridet, papae miratur et ohe,
O utinam gliscit, sed io festinat et arri,
Euax laetatur, dolet heu uel uae, timet attat.
Interiectiua praeponitur, indeque Flaccus
"Ohe praesidium dulce decusque meum
Persius at postponit eam: "cute perditus ohe!"
Non solum generant sensum ratione fruentis,
Sed quandoque mouent animum ratione carentis.

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bethuniensis · 26 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Graecismus — 23.Graecismus — 25. →

Expediente

Autor
Eberhardus Bethuniensis
Título
Graecismus — 24.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-graecismus-24--eberhardus-bethuniensis-2899bb
Cita recomendada
Eberhardus Bethuniensis, «Graecismus — 24.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-graecismus-24--eberhardus-bethuniensis-2899bb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.