✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Iovianus Pontanus

Iovianus Pontanus · Renacimiento

Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.32

latín

Nolo caseolos ducis tenacis;
Vani caseoli ducis, valete;
Ducis caseolos nihil moramur;
Ducis caseoli, valete, abite:5
Albini volo dona liberalis.
Albinus mihi carduos sicanos,
Albinus mihi salsulas olivas,
Albinus mihi mella succarumque,
Quin et fasciculos dedit rosarum;10
Promisit quoque cyprios odores,
Missurus quoque myrteos liquores.
Vani caseoli ducis, valete;
Nil iam caseolos ducis moramur:
Albini volo dona liberalis.15
Albinum faciles ament puellae,
Albino faveat Venusque Amorque.
Alfonsum tetricae doment puellae,
Alfonso noceat Venusque Amorque,
Sint et Drusula Drusulaeque ocelli20
Irati nimis atque saevientes;
Et cepas simul alliumque ructet,
Siquando ad thalamum vocabit illum,
Professus dare, qui mihi recusat,
Paucos caseolos, inane donum.

Sigue explorando

Por su autor
Iovianus Pontanus · 323 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.31Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.4 →

Expediente

Autor
Iovianus Pontanus
Título
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.32
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Libro o colección de origen
Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-1-32--iovianus-pontanus-11c922
Cita recomendada
Iovianus Pontanus, «Hendecasyllaborum seu Baiarum libri duo — 1.32», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-hendecasyllaborum-seu-baiarum-libri-duo-1-32--iovianus-pontanus-11c922.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.