Felix per omnes festum mundi cardines
Apostolorum praepollet alacriter
(0485A)Petri beati, Pauli sacratissimi,
Quos Christus almo consecravit sanguine:
Ecclesiarum deputavit principes
Hi sunt olivae duae coram Domino,
(0486A)Et candelabra luce radiantia:
Praeclara coeli duo luminaria,
Fortia solvunt peccatorum vincula:
Portas olympi reserant fidelibus.
(0487A)Habent supernas potestatem claudere
Sermone sedes: pandere splendentia
Limina poli super alta sidera:
Linguae eorum claves coeli factae sunt.
Larvas repellunt ultra mundi limites.
Petrus beatus catenarum laqueos,
Christo jubente, rupit mirabiliter.
(0488A)Custos ovilis, et doctor Ecclesiae,
Pastorque gregis conservator ovium
Arcet luporum truculentam rabiem.
Quodcunque vinclis super terram strinxerit,
Erit in astris religatum fortiter:
Et quod resolvit in terris arbitrio,
Erit solutum super coeli radium.
25 (0489A)In fine mundi Judex erit saeculi.
Non impar Paulus huic doctor gentium,
Electionis templum sacratissimum:
In morte compar in corona particeps.
Ambo lucernae et decus Ecclesiae
In orbe claro coruscant vibramine.
O Roma felix, quae tantorum principum
Es purpurata pretioso sanguine!
Excellis omnem mundi pulchritudinem
Non laude tua; sed sanctorum meritis,
Quos cruentatis jugulasti gladiis.
Vos ergo modo gloriosi martyres,
Petre beate, Paule, mundi lilium:
Coelestis aulae triumphales milites
Precibus almis vestris nos ab omnibus
40 (0489B)Munite malis: ferte super aethera.
Gloria Deo per immensa saecula,
Sit tibi, Nate, decus, et imperium.
Honor, potestas, sanctoque Spiritui.
Sit Trinitati salus individua
Per infinita saeculorum saecula. Amen.