Refulget almae dies lucis candidus
Partum puellae virginis post aureum,
Quando supernis Filius de sedibus
A Patre missus homo nasci voluit,
Permansit idem proles alti nominis.
Legis sacratae sanctis caeremoniis
(0493A)Subjectus omni calamo Mosaico
Dignatur esse, qui regit perfulgidos
Ab arce Patris ordines angelicos,
Coelumque, terram, fundavitque maria.
Postquam puellae dies quadragesimus
Est adimpletus juxta legem Domini,
Maria virgo Jesum sanctum puerum
Ulnis sacratis templi tunc in atriis
Tulit, tremendi Genitoris Unicum.
Mater beata carnis sub velamine
Deum ferebat humeris castissimis,
Dulcia strictim basia sub labiis,
Deique veri hominisque impresserat
Ori, jubente quo sunt cuncta condita.
Duos parentes tulerunt candidulos
(0493B)Pullos columbae lacteolis plumulis,
Dedere in templo par pro eo turturum,
Legis veluti promulgabat sanctio,
Quales perustas consecrarent hostias.
Dei sacerdos, humilis mitissimus,
Erat in urbe justus, senex optimus,
Felix, beatus Simeon coelifluo
(0494A)Sanctoque plenus adfuit Spiramine,
Sacra sub aula nutu Dei concitus.
Hic namque dudum responsum susceperat,
Sancto docente Spiritu, quod vinculo
Mortis resolvi non possit de corpore,
Donec videret Christum vivens Domini,
Quem misit altis Genitor de soliis.
Suscepit ergo puerum in manibus:
Egit superno Genitori gratias:
Ulnis retentans benedixit Dominum
Amore plenus cordis cum dulcedine
Addens et alto sermone subintulit.
Dimitte tuum, Domine, nunc, obsecro,
In pace servum: quia meis merui
Videre tuum salutare visibus,
(0494B)Quod praeparasti pietate unica
Ante tuorum populorum faciem.
Fulgente [fulgensque] lumen gentium in oculis,
Gloriam plebi Israelis germinis:
Positus hic est in ruinam scandali,
Et in salutem Jacob, stirpis aureae
Donec secreta cordium se pallient.
(0495A)Ipsius ecce tuam, sancta genitrix,
Transibit ictus gladii per animam;
Servabat alta mystica sub pectore
Maria, verba conferens alacriter
Dictis supernis credula fideliter.
Gloria Patri Jesu magni nominis,
Et tibi Nate Patris unigenite,
Deus, potestas, virtus super aethera
Sancto per omne saeculum Paraclito,
Laus infinita, honor et imperium.
Amen.