(PL 19 0361A)
Ilicet ad Sodomam veniunt duo, Natus, et Alter,
Hespero submitti cum iam prorumperet igni.
Illic pro foribus Lodus de more sedebat.
Cumque viros simili lustrasset corpore claros,
Pronus adoratos consueta ad limina duxit,
Optantes media potius habitare platea,
Azym quos tenui de polline candida pascit;
Sopitaque dehinc componunt membra cubili.
Ecce furens tota procurrit turba Gomorrhae,
Seditione truci circumdans atria Loti,
Atque viros poscens tumido dilitigat ore. (0361B)
Ille memor pacis tentat mollire frementes,
Atque etiam natas cupide dementibus offert,
Ut licito potius luxu perversa voluptas
Aestuet, a simili disiungens turpia sexu.
Sed nil dicta movent, franguntur limina ferro,
Ac dum se glomerant, dum fortia claustra revellunt,
Lumina septa sibi piceis gemuere tenebris.
His actis, auferre procul sua pignora iussus,
Invitat generos sensu torpente negantes.
Quod tamen assiduo potuit mens blanda rogare,
Eduxit natas chara genitrice sequentes,
Ac dum progreditur, dum scandit culmina collis
Oppositi, secumque putat, quid deinde sequatur,
Femina post tergum positas dum respicit arces,
Diriguit, speciemque salis pro corpore sumpsit.
Ille subit celsae securus tecta Segorrae. (0361C)
Mox fragor horrisono de sidere fulmina torquens,
Sulphureaeque ruunt olido cum turbine flammae,
Quae pariter muros, atque ardua culmina lambunt.
Omnibus in cinerem celeri cum labe revulsis,
Cernebat rutilo surgente vertice flammas
Eminus Abramus, memori cum pectore tractans,
In verbis Domini numquam se adiungere mendum.
Nec minus et Lodus tuta compostus in aula,
Solamen tenero natis praestabat amore,
Quae sine coniugibus nequibant edere prolem. (0361D)
Hae, cum perspicerent sublatum germinis usum,
Maternumque decus, solo genitore relicto,
Componunt epulas, ac promunt vina parenti,
Nescius ut vetitum natarum nosceret usum.
Nec mora, femineis concrescit sarcina fibris,
Et parili ambarum vitalia semine turgent. (0362A)
Prima creat puerum patrio sermone Moabum,
Altera disparibus Ammanum nuncupat orsis.
Hic pater Ammonum, genitor Moabitibus ille est.