✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Luxorius

Luxorius · Medieval

In vetulam virginem nubentem

latín

Virgo, quam Phlegethon vocat sororem,
Saturni potior parens senecta,
Quam Nox atque Erebus tulit Chaosque,
Cui rugae totidem graves quot anni,
Cui vultus elephans dedit cutemque,
Mater simia quam creavit arvis
Grandaeva in Libycis novo sub orbe,
Olim quae decuit marita Diti
Pro nata Cereris dari per umbras—
Quis te tam petulans suburit ardor,
Nunc cum iam exitium tibi supersit?
An hoc pro titulo cupis sepulcri,
Ut te cognita fama sic loquatur,
Quod stuprata viro est anus nocenti?

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← In supra scriptum, quod multa scorta habuit et eas custodiebatIn vicinum invidum →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
In vetulam virginem nubentem
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Liber Epigrammaton
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-in-vetulam-virginem-nubentem--luxorius-7edde4
Cita recomendada
Luxorius, «In vetulam virginem nubentem», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-in-vetulam-virginem-nubentem--luxorius-7edde4.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.