✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Luxorius

Luxorius · Medieval

Item unde supra scriptum: ubi equi circi bibebant

latín

Crevit ad ornatum stabuli circique decorem
Putior egregio reddita nympha loco
Quam cingunt variis insignia clara metallis
Crispatumque super scinditur unda gradum.
Excipit hanc patuli moles miranda sepulcri,5
Corporibus vivis pocula blanda parans.
Nec iam sarcophagus tristis sua funera claudit,
Sed laetos dulci flumine conplet equos.
Fundit aquas duro signatum marmore flumen,
Falsa tamen species vera fluenta vomit.10
Plaudite vos, Musae, diversaque, plaudite, signa,
Quae circum docili continet arte decor,
Et dum palmiferis post praelia tanta quadrigis
Garrula victores turba resolvit equos,
Praebete innocuos potus potusque salubres,15
Ut domino proprius gaudia circus agat.

Sigue explorando

Por su autor
Luxorius · 85 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Item in supra scriptum quod se mori numquam diceretLiber Epigrammaton — Aliter →

Expediente

Autor
Luxorius
Título
Item unde supra scriptum: ubi equi circi bibebant
Lengua
latín
Época
Medieval
Libro o colección de origen
Liber Epigrammaton
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-item-unde-supra-scriptum-ubi-equi-circi-bibebant--luxorius-5e31bb
Cita recomendada
Luxorius, «Item unde supra scriptum: ubi equi circi bibebant», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-item-unde-supra-scriptum-ubi-equi-circi-bibebant--luxorius-5e31bb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.