✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Eberhardus Bremensis

Eberhardus Bremensis · Medieval

Laborintus — 2.

latín

Fac, Maria,
Coecis via,
Maris stella,
Dei cella,
Me vitare
Et calcare
Mundi caenum
Malo plenum.

Sordibus immundus
Non est mundus mundus.
Eius in sentina
Gravis est ruina.
Quamvis sit in hora
Florens, sine mora
Mundi res arescit
Et cito decrescit.

Hic mundus est sophista:
Quod promittit in ista
Via vitae non solvit,
Ad alios devolvit
Quaesitum in labore,
Possessum in timore.

In vestitu deaurato
Quae assistis regi nato,
Virgo mater speciosa,
Mundi placa procellosa.
Florens rosa sine spina,
Dulcis aegro medicina,
Culpae veniam propina.
Medicinam aeger quaero.
Si me sanas, sanus ero:
De te, rosa, non despero.
Mundi salus et regina
Aurem tuam huc inclina
A tabe me serpentina
Purga; mundum fac, festina.
Caeli decus et lucerna,
Thronus regis, lux superna,
Angelorum laus aeterna,
In hoc salo me guberna.

Ave, vena veniae,
Fons misericordiae,
Castitatis lilium,
Trinitatis solium.
Ave, mater regia,
Regis nati filia,
Virgo paris nescia;
Salus in exilio,
Mitis consolatio,
Me commenda Filio.
Ex te, virgo virginum,
Lucet lumen luminum;
In salutem hominum
Caeli paris dominum.
In tenebris oritur
Lux, quae non extinguitur
Nec eclipsim patitur,
Sine qua nec vivitur.

Christus, redemptor saeculi,
Pro culpa sui populi
Teneri morte voluit,
Suos perire noluit.
Quae bibit mortis pocula
Christus in cruce singula
Sunt miseris piacula.
Quod factum est divinitus,
Hominis cessat servitus,
Qua tenebatur subditus.
Pati Christum oportuit.
Hostem vicit ut debuit,
Sub carnis veste latuit
In luctu qui praevaluit.
Arcem regens aetheream
Assumptae carnis trabeam
Cruore vexit rubeam
Ad regiam sideream.

In coena Christo sedente
Voluptatis de torrente
Potavit Iohannes mente.
Mente Iohannes potavit
Et ei, dum exulavit,
Caelum Deus revelavit.
Revelavit Deus caelum:
Illi vovit carnis velum
Quod non sentit hostis telum.

Sigue explorando

Por su autor
Eberhardus Bremensis · 2 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

Laborintus — 3. →

Expediente

Autor
Eberhardus Bremensis
Título
Laborintus — 2.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-laborintus-2--eberhardus-bremensis-026914
Cita recomendada
Eberhardus Bremensis, «Laborintus — 2.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-laborintus-2--eberhardus-bremensis-026914.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.