In valle miseriae patimur concives
Primae matris vitio cum calore nives.
Hostis verbo credidit: "Comedas et vives".
"Intolerabilius nil est quam femina dives."
Adae culpae sarcina crevit in immensum,
A quiete cecidit laborem in densum,
Vxoris consilio dum dedit assensum,
"Prodiga non sentit pereuntem femina censum."
In mundo degentium multi sunt errores;
Multiplex afflictio et corrupti mores,
Matrum parientium varii dolores.
"Nutrices tolerant fortuna urgente labores."
Proniores hominum sunt ad mala mentes,
Quas divellunt undique peccatorum sentes,
Carnis petulantia quos fecit amentes.
"Sentit adhuc proles quod commisere parentes"
Indulgentes plurimi cibo delicato
Toto nisu serviunt ventri dilatato,
Vivunt sine regula, pecus ut in prato:
20"Sunt quibus in solo vivendi cura palato."
Terrarum possessio, sacci magnitudo
Quibus visa fuerit magna celsitudo,
Rerum sugunt copiam de Fortunae ludo.
"Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo."
Sunt qui de miseriis et fortunis imis
Aliorum gaudeant; sed tristantur nimis
Si vicinis faveat Fortuna sublimis.
"Invidus alterius rebus marcessit opimis."
Saeviunt in subditos, audi, dicam mira,
Qui praesunt, tyrannide opprimunt et dira;
Non exemplo praeeunt, sed via delira.
"Seditione, dolo, scelere, atque libidine et ira."
A caelesti lumine vitam homo nactus,
In Dei servitio dirigat ut actus;
Famulari domino differt piger factus.
"Languida segnities hodiernos crastinat actus."
Aspirante Deo tenet optatum mea portum
Anchora. Sit virtus patri, sit gloria nato
Spirituique decus, qui non idem sed idem sunt:
Triplex alteritas, simplex essentia trino
Est unique Deo, cui mundi machina paret.
Lector, condoleas, Everardi carminis ullam
Si cariem videas. Vigilet correctio limae,
Dormiat invidiae detractio: nemo beatus
Ex omni parte. Mala sunt vicina petendis.