✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — IX. [De duobus ursis et rege eorum.]

latín

GRATOS esse parum coram se rege ferarum
Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
Cui sint ut cari, ceperunt talia fari,
Maior, ut est moris, factus suadela minoris:
«Cur non eniti uolumus famulamine miti,
Simus ut huic grati, iubet ad quaecumque, parati?»
Quem minor hortatur, ne quid sibi tale loquatur:
«Propria sectemur magis huic quam sic famulemur».
Maior, ut ignauus, nequiquam talia suasus
Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis
Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
Qua minor accepta, letus redit in sua septa,
Integra seruando sua semper et amplificando.
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis,
Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius,
Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
Ob quam rem miram gregis istius unus, in iram
Actus, torquetur, quod sic nouus ursus ametur;
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
«Proximus est, o rex, homini magis austure sorex;
Hunc tamen inuentum studet ocius esse peremptum.
Accipitrem blando moderamine nutrit ouando
Atque manu missum reuocat cito nutibus ipsum».
Ceperat interea bos hac mugire platea.
Qua nouitate soni prius hac regione leoni
Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
Ne formidandum sit ob hec sibi uel dubitandum,
Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
«Vis metuenda parum, uox est ubi tanta minarum.
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus,
Vt terreret aues, crepitus iactabat inanes.
Hic quoque fit terror uulpi, dum nescit, et error;
Quem pede dum tangit sollers et dentibus angit,
Intus inanescit, uis illa tumoris ut exit».
Cui non credenti regnoque sibique timenti,
Vrso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
Cui tam sincere studuit per cuncta placere,
Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus,
Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
Victus ad extremum per tanta pericula rerum,
Se doluit frustra liquisse domestica lustra,
Denique certatim satagit sua commoda statim,
Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
[V]t fore discatis contenti iure paratis,
Haec uos ursorum doceant figmenta duorum,
Ne, quae sunt extra, faciant uos linquere uestra.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — IV. [De sompnolento et fure.]Novus Aesopus — [Prologus.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — IX. [De duobus ursis et rege eorum.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-ix-de-duobus-ursis-et-rege-eorum--baldo-7091fb
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — IX. [De duobus ursis et rege eorum.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-ix-de-duobus-ursis-et-rege-eorum--baldo-7091fb.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.