ANGVIS erat suetus corui consumere foetus;
A quo se dampno nullo cohibebat in anno.
Quod dum tale pati grauis esset sarcina patri,
Luminibus tandem ratus est priuaret ut anguem,
Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.
Cuius uir quidam tantam compescuit iram,
Dum presensisset, temptare quod id uoluisset;
Sicque dehortatur, ne tale quid aggrediatur:
«Quod reputas, durum nimis est et inane futurum,
Ne paciaris idem, quod auis temeraria pridem,
Cuius ad exemplum sibi precipit esse cauendum.
Victus ad extremum maciae segnisque per euum
Scorpio, capturae spe deficiente future,
Cogitat, ut saltem uiuat per quamlibet artem.
Continuos pisces, ut alatur, fallere gliscens,
His, sicut antique licet, insidiatur unique.
Vt malefactorum se poenituisse priorum
Proderet, astutus sic est ex more locutus:
«Tempus adest dici, quod uobis prosit, amici.
Cras piscatores per cunctas has regiones,
Se uos capturos minitantes, constat ituros;
Nec uestrum rimis sic quisque latebit in imis,
Vt piscatorum laqueos euadat eorum.
Vt tuti sitis mecumque uenire uelitis,
In terram tutam facili uos tramite ducam;
Vosque meo collo duo nunc, simul et duo, tollo.»
Quos ita ducendo, sic semper et hos comedendo,
Deliciis magnis hac uixit fraude tot annis.
Tum uolucrum quedam sectari nescia predam,
Vnguibus et pennis ac toto corpore segnis,
Sic se sustolli prece flagitat inuida molli.
Quam patulis chelis precibus tulit eius anhelis;
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam,
Tanti latronis procul aspexisset in (h)oris,
Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis,
Se metuente mori, cum sit locus ipse timori,
Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
Mox sed ab obsceno cadit ipsius icta ueneno:
Hostis it illesus, uolucer perit ipse comesus.
Tale quod exemplum tibi, corue, sit ut documentum,
Quo punire modo ualeas tua pignora, prodo:
Quemlibet ornatum uideas, ubicumque paratum,
Qui tamen ore geri bene possit et usque uideri,
Prouidus assumens planumque per aera ducens,
Ad loca iactabis serpentis et inde uolabis».
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset,
Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto,
Suauiter antiquum coruum sic ultus amicum.
[Qu]isquis erit lector, uitae sit ut amodo rector,
Exteriora legat, sua semper et intima querat
Et, quacumque uia ualet, instet in allegoria,
Quae uinci monstrat leuius racione, quod obstat,
Inmoderatarum quam garrulitate minarum.