✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XVIII. [De mure et gatto.]

latín

QVA disiungatur uel qua racione iu[n]gatur
Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum
Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
Pectore prudenti cui rettulit ista petenti:
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem,
Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
Mus colitur gatto, sed ad hoc, ut tempore capto
Hac specie pacis sit preda cibusque rapacis.
Cuius dum fauces artaret callidus auceps
Insitus et reti foret in discrimine leti,
Accedens iuxta, mus temptat soluere frustra;
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro,
Quos constat uere mures ex more timere.
Gattus, ut antiquos muris uidet hos inimicos
Eius ad interitum iuxta concurrere ritum,
Supplex implorat, ueniens ut recia rodat:
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus.
Famine quem blando permulcet talia fando:
«Que nocitura times, ut, amice, pericula uites?
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam,
Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
Id nam spectantes, raptores te prope stantes,
Vt iam desperent, dum sic portabere, cedent».
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit,
Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit,
Impaciensque more murem complectitur ore.
Qui cum clamaret, grauiter quia se cruciaret,
Respondit gattus, id agat quod amore coactus
Iuxta promissum; se ledere denegat ipsum,
Excusans tali sese racione sodali:
«Quid me causaris? de dentibus ipse queraris,
A quibus artari te constat et excruciari.
Numquid habent dentes aures oculosque patentes?
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
Dentibus ecce feris iam protinus excrucieris
Inque meum uentrem duceris, dente carentem!»
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
Arte doli tanti perit hic confisus amanti.
Spernite, lectores, tales simulantis amores,
Pollicitis oris, quamuis uideantur amoris,
Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XVII. [De uiro et uase olei.]Novus Aesopus — XX. [De fure in testimonium arborem inuocante.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XVIII. [De mure et gatto.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xviii-de-mure-et-gatto--baldo-5351f1
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XVIII. [De mure et gatto.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xviii-de-mure-et-gatto--baldo-5351f1.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.