✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Baldo

Baldo · Medieval

Novus Aesopus — XXV. [De ueruecibus et coco regis.]

latín

Agmina ueruecum communi foedere secum
Viribus obniti statuerunt hostis iniqui,
Clam uel forte palam si tantam lederet alam.
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis
Ac totidem caenae cocus aufert ui sine paenae;
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
Cumque requisissent, se foederis ut meminissent,
Presidioque pari socios par esse iuuari,
His respondetur, quod eis nichil inde nocetur,
Esse per hunc ritum nec eorum quemque petitum.
Taliter obliti sibi hosti uelle reniti,
Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense
Binos uel trinos nulloque nocente quaternos.
Ad minimam partem talem uenere per artem,
Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
Namque prius pactum recolentes tam male fractum,
Condicione pari cuiquam timuere iugari,
Tuta fides ueri cum nusquam possit haberi,
In iam promissis etiam iurantibus ipsis,
Atque supradicti tamen hii periere relicti,
Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt,
Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
Vindicis ista pati meruerunt premia fati,
Iure figurantes, deceat quod semet amantes
Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.

Sigue explorando

Por su autor
Baldo · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Novus Aesopus — XXIX. [De lupo et yrco.]Novus Aesopus — XXVI. [De cane et lupo.] →

Expediente

Autor
Baldo
Título
Novus Aesopus — XXV. [De ueruecibus et coco regis.]
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-novus-aesopus-xxv-de-ueruecibus-et-coco-regis--baldo-017c31
Cita recomendada
Baldo, «Novus Aesopus — XXV. [De ueruecibus et coco regis.]», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-novus-aesopus-xxv-de-ueruecibus-et-coco-regis--baldo-017c31.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.