QUem tu, Vita, tuo semel
Perstrictum placido lumine ceperis,
Illum non vagus Adria
Iactabit cupidum: non creperae vices
Ardentem in fera proelia
Rraptabunt. Neque fors aulica, callidis
Occultum ingenii artibus
Quod Regum obsequio subdiderit caput,
Adscribet procerum ordini.
Sed qui sanctus Amor dulcicado madet,
Et formae insolitus lepos,
Diffundent liquido nectare caelitem.
Caeli me rota tertii
Concinnat Charites inter amabiles,
Ac sacrum Veneri gregem:
Et iam mole minus corporis aggravor.
O mortalibus invidas
Mentis quae tenebras, Lux mea, discutis!
O saeclo quoque reptili
Incussura aquilae, si libeat, volatum!
Ex omni & merito tuum est,
Quod cura vacuus degeneri feror,
Nil Deos tacite obsecrans.
Quod vivo & valeo, sumque meus, tuum est.