✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Ianus Dousa

Ianus Dousa · Barroco

Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.

latín

DIgnus levati iam obsidio Ducis,
Dignus Poëtae sit venia labor,
Si liberatori, hospitique
Hospes agit, socioque grates

Vetus sodalis, quo pote carmine:
Tollitque, quando non aliud potest,
In astra victorem, & salutem
Ipse suam sibi gratulatur:

Obsessionis Hesperiae memor,
Memorque longae, quam tulerit, famis.
Sperare non ullam salutem
Quando salus fuit una victis.

Nam, vera si fas dicere, sed puto
Lugdunum apud te dicere fas mihi,
Douzae tuo ab modo angor, & crux,
Curaque: nunc decus, & voluptas: [I,i fol. A1v]

Quàm paenè longis obsidii malis,
Fameque tuque, & dux ego in ultimum
Discrimen usque adducti Iberis
Addidimus cumulum triumphis?

Districtus, eheu, iam iugulis super
Pendebat ensis. ut taceam faces,
Lamnasque, & uncos, atque iactus
De Lapide horribiles deorsum.

Iam decolores sanguine civico
Videbar auctas cernere Rheni aquas
Undare, & horrendam cruoris
Diluviem patriae minari:

Stagnantibus prò, quas dare dixerat
Vicinus, undis. quippe cadaverum
Facturus immanes acervos
Et Lacus, & laqueus parati:

Lacus propinquis fluctubus obrutos
Missurus Harlemum: at laqueus gulas
Fracturus infoelice fixis
Arbore, furciferoque trunco.

Quid turba vultus aemula ducitis?
An vana vobis hac videor loqui?
Atqui suam Baldaeo in hanc rem
Carnifices operam locarant

Simul trecenti: quamquam operi huic Iber
Vel ipse solus sufficeret, neque
Tortore tortor indigeret,
Carnificis ope carnifexve. [I,i fol. A2r]

Heu quot tuorum & qualia funera
Laeda extulisses, sed tumuli procul
Honore, quêis Hispanus omnem
Aethera pro tumulo dedisset?

Heu quot gementes ense sub impio
Senes videres, & mulierculas
Anus, quot infantes parentum
Uberibus madidis revulsos,

Pilisque & hastis ludibrium obiici:
Artus breves his comminui: hos solo,
Aut pârieti illidi: inde Nymphas
Hostis ad arbitrium pudenda

Pati: exoletas contrà acie, aut aquis
Perire: venum parte alia dari,
Ceu voce praeconis sub hasta,
Virginei exuvias pudoris.

Haec, & modi huius plura tibi, ac tuis
Scibas parari: non ideò tamen
A calle deflexisse honesti
Visa semel: sed eò mage usque

Magisque Iberos spernere nuncios,
Qui gratiae spe, qui exitii metu
Melle illitis minis studebant
Pertrahere in sua vota cives.

Memor sacramenti, & fidei tuo
Pactae Aurasino: nec dum etiam puto
Oblita moris hostici, cûi
Poena fides vetus est in armis. [I,i fol. A2v]

Egena quamvis praesidii, & peni,
Et commeatus obsidio novo
Existimata impar: at ipsa
Pauper eras, eademque fortis.

Quamvis tua extra moenia nil nisi
Hostile, quoquò lumina verteres,
Valla, atque fossas, aggeresque
Aspiceres, & Ibera castra.

Nec Galla abessent auxilia bis, neque
Germana, Baldaei Imperii alite,
Et militum, & munitionum
Vi valida, numeroque fretis:

Et perfugarum vocibus improba
Victoriae spe magna sonantium:
Datoribusque impunitatis
Hutherio, Mathenesioque

Quae cuncta, cuncti qui pariter simul
Juvante Lanôö in patriae suae
Iurasse, conspirasse visi
Perniciem populariumque:

Quas non dederunt insidias tibi,
Mistasque dictis terrificis preces?
Muros minati saepe raptim
Ignibus, atque globis rotatis

Se diruturos fulminis in modum,
Et perdituros omnia: sed sua in
Contrarium spes vertit ipsis:
Vota Deo rata non habente haec. [I,i fol. A3r]

Prudentiam qui, cordaque mascula,
Qui consilî vim nunquam alias dati
Suo Imperatori Aurasino
Contulit, & Patribus Batavis:

Auctorque nostris ordinibus fuit,
Non usitati tramitis orbitam
Tentare, quidvis experiri
Denique, quò tibi provideri

De commeatu possit* idoneo,
Atque obsidentum spes fieri irritae.
At machinis quêis istud, & qua
Confieri ratione possit*

Per hostium castra, hoc opus, hic labor:
Iuvante sed nil difficile est Deo.
Septis is, emissariisque
Suasit, & obiicibus reclusis

Laxas habenas Oceano dare,
Iussam vetans hunc littoribus fidem
Servare: quae Lugduno opus nil,
Non mage quam venia Cuningae.

Verum est marinis auxiliis opus:
Opus procellis, & pluvio Iove:
Opus Salae, & Mosae refractis
Molibus, aggeribusque ruptis

Aquae attrahi vim Tethyos è sinu.
Sententia hac nec ulla prior fuit,
Iucundiorve: quam Senatus,
Omnis item Populus sequuti, [I,i fol. A3v]

Ordoque Equestris. hinc odii faces
In Busam, & ipsum gliscere Principem,
Sed unde nati? certè ab illis,
Qui vel amicitiae sub umbra

Reîpublicae intrà viscera, & in sinu
Nobiscum habent rem, spargere frigidam
Gens docta, quandocunque nobis
Exitium struit hostis extrà,

Aut his, qui haberi se medios volunt,
Vel Euclionum de genere, & quibus
Magis sua, & privata, quàm Res
Publica curae erat, atque cordi.

Quae quò minus cara his erat, hoc magis
Referre visum est Principem, & Ordines,
Ut tempori obsessae levamen
Alluvies properaret urbi,

Curare: avaris nec querimoniis
Agrariorum, nec patriae affici
Incommodis, periculisque,
Dum sociis ea sint saluti.

Ergo terendis apta ligonibus
Accingit omnis sese operi cohors,
Non gratis, at conducta magno
Pars bona, ne pretio empta dicam.

Fit vasta Mosaeque, & maris auctibus
Opposta molestiam Salicus salo
Dehiscit agger, publicumque
Fervet opus novitate facti. [I,i fol. A4r]

Quid mirum? ubi in re, qui caput est rei,
Praesente Princeps ipse aderat suis,
Fossoribus mentem, atque vires
Sufficiens, stimulosque subdens.

Tum verò in herboso & stabili solo
Succrescere aequor conspiceres novum,
Cum rursus ac prorsus fluenti
Mobilis alluvionis unda,

Alterni & aestus: & segetem & domos
Raptantis unà, non sine fluminum
Fragore vasto proruentum
Agmine per cava, perque tractus

Agri Scydami, laetaque praedia
Gaudana, Delphorum aemula pascuis,
Tunc expetitis mersa primum
Fluctibus, & placita Amphitrite.

Quis credat? & fòrs inficias sequens
Hoc ibit aetas: iamque per omnia
Discrimine stat paene nullo
Aequa mari patefacta tellus.

Foenique metas, & Cereris sata
Suis sub undis Nereïdes stupent,
Ridente Protheô, piscium dum
Dimidia genus haeret ulmo:

Atque ipsa tantum non aviariae
Colit, palumbis procul alite
Pulsa: sacram quam, propriamque
Esse sibi voluit Dione. [I,i fol. A4v]

Nec ulla aratro iugera vindices
Aquae relinquunt: magnaque agrestium
Pars mersa: comparentque passim
Quid? nisi naufragii tabellae,

Heu perfidarum fragmina navium,
Truncaeque puppes? quas veluti vada
Formidet ignotasque cautes,
Alterius monitus periclo,

Labens propinquis vector ab oppidis,
Flectatque cursus. quaeque equitem modò
Nautis inaccessa, & phaselis,
Seu celerem loca passa currum,

Ratem, atque ventis vela patentiae
Perferre discunt. quaque stetit prius
Foelice trunco, nunc eadem
Per spatium genitalis arvi

It versa quercus in facies novas,
Secans citato non ità cognita
Sibi ante cursu viliginosi
Terga soli: patriasque stirpes.

Naturae eunt praepostera legibus
Iam cuncta: lucus qui fuerat, lacus
Apparet, insalumque migrat
Omne solum, superante fluctu.

Novum ecce Fanum: pagus erat modo
Palus repente est. quid tamen haec iuvant?
Num Terminalis, quique Rheni
Separat à regione Delphos, [I,i fol. A5r]

Num commeatu nos prohibet minus
Firmatus agger praesidio, & moris
Muniminum Hildami? quis autem
Molis opus superare tantae,

Quis possit? ô dilecte Deo nimis
Loïse vindex. hîc opera tua
Est usus, hîc fratris lacertis
Herculeo paribus labori:

Provinciae hûic te sed patriae Ordines,
Omnisque cum Loeda urbe Batavia
Delegit, ut praefectus esses
Mattiacae, Batavaeque classi.

Re non minus quàm consilio bonus,
Audaxque caecis ferre periculis
Pedem: nec expavere raptim
Tempora per cava transmeantum

Et hinc per aures, hincque tonantium.
Abenearum sibila glandium,
Ad arma quandocunque ad arma
Horrida signa tubae vocarent.

Testis cruentos in mare vortices
Volvens Britanum Scaldis ad oppidum
Bergam, quod à limbo, institaque
Nomen habet, Thetis ipsa testis.

Tunc Herculi cum saevus Iber tibi,
Heu, mole plusquam Gerionacea
Tribusque praefectis timenda
Classe ferox, catapulta Ibera

Orbem iocundi luminis abstulit:
Pessumque navim paene dedit tuam:
Quid hostis exultas, & ante
Tempus Iö canis, & Triumphe?

Victoriam praecedit ovatio,
Haec vertet at mox in lachrymas tibi,
Et funera. heu quanto tibi unus
Constitit hic oculus Loïsi?

Pro quo coacti linquere lumina
Plus mille Iberi: ne referam Ausonas,
Gallosve, Germanosve: magnis
Piscibus, alitibusque praeda

Iactantur algae more cadavera.
O suave nautis Mattiacis nimis
Spectaculum Hispanos natantes
Cernere: non homines, sed vires.

Magna haec fatemur, magna quidem, ô bone,
Maiora si non illa forent tamen,
Ad patriae telluris oras
Bella, gravi memoranda plectro

Pugnata Marte, atque auspiciis tu:
Qua Scaldis ingens, nomine item Scopi
Arx dicta, propugnaculumque
Mattiaco oppositum furori

Lilloïano praesidet aggeri.
Quae cuncta, quae tu spiritu, uti puto,
Dei, nec erro non sine aeris
Fulminibus, volucrique ferro [I,i fol. A6r]

Difflare, & hostem praesidiariis
Fisum latebris, & positu loci
Nido erutum suo in patentes
Luminis extrahere ausus oras.

Maiora si non illa etiam forent,
Bis octo (mersas adiice sex rates).
Viris probè instructas, & armis
Hostibus eripuisse, cumque his

Tormenta centum bellica: denique
Vicarium ipsum classis, item Duces,
Et primipilos, quique summum
Imperium in genus hoc habebat

Hamstedianae progenies domus,
Praetoria cum nave Thalassico
Vexisse captivos triumpho
Eximiae spolia ampla laudis.

Gregarium nam quid genus attinet
Referre? pessum quos pariter simul,
Pronosque per caput, pedesque
In freta precipites dedisti.

Sed vince terra, iam pelagus tuum est:
Nec te periclum terreat, aut labor.
Magni laboris magna merces,
Estque sibi pretium ipsa virtus.

Virtus negata lubricum iter via
Tentans, nec unctas ex facili petens
Palmas: anhelanti sed ore
Usque ferens per acuta plantam. [I,i fol. A6v]

Sed ô, sed aures iam crepitus ferit
Tonantis aeris: Martia iam sonant
Tormenta, iam fragor tuborum
Sulphuris, & salis, atque nitri.

Iam glandeae ictus vi segetis polus
Remugit. heu quantum, heu spatij est tamen
Haec inter, & nos? heu quot Hydrae
Semina conficienda restant?

Ducenda per tot millia passuum
Fluenta, quantum Flaminius Lacus,
Flaevusque, Lugdunia, distant
Moenia Rotterodamo ab urbe.

Ducenda: quid tum? adde etiam in solum
Acclive, quanto Loedae ager, & plaga
Rheni, Scylandae, Delphicaeque
Altior est regionis ora.

Omitto palos auxiliaribus
Obstacula undis dicere, & obiices,
Sudesque defixas sub alto,
Hesperii indicium timoris.

Inserta fundo culmina nec libet
Referre, & aequos moenibus aggeres,
Molesque, praesens unde nobis
Exitium peperisset hostis,

Parcente fessis* ni Batavis Deo,
Via una tandem inventa foret tibi
Loïse, quà importare fruges,
Quaque cibi genus omne posses [I,i fol. A7r]

Lugdunum in urbem. namque Colonia,
Dulci à propinquo cui titulus Lacu est,
Nostris inaccessa, irritoque
Impete sollicitata pridem

Seguardianam flectere iter Viam
Versus monebat: scilicet ipso aqua
Cursu vocante huc, Caecieque
Flaminibus toties cupitis.

Praesente quorum subsidio, & Dei
Iuvante victus numine, non modo
Hostis Sutermaeram coactus
Linquere, verum etiam recessus

Benthusiae, usque ad Nordaicum sinum,
Et Porta nomen Pascua quêis dedit,
Rectaque quae Suteroaldae
Usque sacras Via ducit aedes.

Nequicquam Ibero praesidio minax
Vastatur agger, quicquid & obiicum
Inter Lacum, Benthusiamque est:
Fit via vi, patefitque velis.

At qui misellis haec bona civibus
Redux in urbem nuncius adferat
Est nemo. ità omnes ex eodem
Fonte simul Stygii soporis

Oblivionis pocula quae vocant
Traxisse visi. fòrs sapiunt sua
Sententia, ut qui ferre rursus
Esuriem, obsidiumque nolint. [I,i fol. A7v]

Quos esurisse hei plus nimio est semel,
Semelque passos obsidium satis.
At non columbae sic Diones,
Quae cupidis sine fine solae

Mansere fidae rebus in ultimis,
Loïse, iussi dum memores tui
Nexas pedi ferunt tabellas.
Quid vigil obsidio, quid arces,

Aut valla prosunt, per spatia invii
Eunte coeli nuncio? idem Harlemî
Fecere Bruti exemplo, ab acri
Cum Mutinae urbs premeretur hoste.

Sed rursus aures iam tonitru quatit
Aeris, micantque incendia, non sine
Caligine, obductumque coelum in
Fumum abit, & piceos vapores.

At non vapores sic picei nocent
Incendiorum, fumeà non ita
Caligo, quàm silvae comantes,
Quàm nemora, umbriferique saltus.

Desiderato iam nimium diu
Spectaculo nos qui prohibent frui,
Notare quòminus queamus
Nordaicae bona signa pugnae.

Umbrae invidentes, & nemorum comae,
Silvaeque spissae, quid iuvat oppidi, ô,
Dulcissimo privare fructu
Lumina, nec sinere uti ocellis?

At quantum amabo, quantum erat, ut semel
Nostro arbitratu nos pateremini
Spectare per rimam hanc, vel illam
Auraicam modò posse classem?

Hoc gaudio nos tam diu, & his bonis
Carere? certum est, Pancraticam ocius
Turrim petam, ascendamque. cunctis
Altior est locus ille sylvis.

Videre pristes hinc procul, & rates
Pictas licebit, signaque singulis
Affixa: nec videre tantum,
Verum etiam numerare totam, atque

Obire classem. fallimur? an qui amant,
Gaudent sibi ipsi fingere somnia?
At nil puto hîc imaginosum est,
Sed vigilans video ecce amicas,

Videre certè vel videor notas,
Praetoriique insignia carbasi:
Deque aere tormentorum in auras
Surgere fumificos vapores.

Macti este fortes, quos veneror, viri.
Macti Batavi, & Mattiaci Duces.
Macte Imperator, macte ductor
Nassoviae Boïsote classis.

Non usitato pergite tramite
Irrumpere arces, ire per ardua,
Depellere obsessis propinquum
Civibus exitium, famemque. [I,i fol. A8v]

Tu vero, votis quem sibi tam diu
Suspirat omnis Belgica vindicem,
Prae caeterisque Lugodunum,
O patriae Pater, atque custos

Averte genti perniciem tuae.
Nec est, sibi Dux quod metuat tuus
Ab hoste, te vivo Aurasine:
Quod metuat tua Laeda, non est.

Coelo supinas te siquidem manus
Ferente, non se cernis, ut aequoris
Attollat aestus, & capessant
Morigeri tua iussa venti?

Sed quid boni nam Cypridis attulit
Emensus altum nuncius aethera?
Agnosco speratas tabellas,
Iamque manum toties cupitam.

Tua haec Loïse est, qua trepidis opem
Addicis almam tempore in ultimo.
O literae optatae, ô iocundae
Mî meminisse diem voluptas:

Vocanda votis ô quoties meis
Nox illa, dextra cum pariter simul,
Laevaque, qua Stompuicum adusque
Ducit iter solitos agrestes

Sacraviensi calle Coloniam
Versùm occupato, fulmineo impetu
Adortus Hispanum, in timorem
Inque fugam subito dedisti: [I,i fol. B1r]

Verum in timorem, veram etiam in fugam:
Suscepta quae frustrà, aut temere sunt
Plaerisque, quos ferrum, vel unda
Abstulit in Barathrum, crucemque.

Testes triremes, quas decies quater
Classi coactus addere Celtiber
Nostrae: Suteroälda testis.
Ipse licet videas, ut aptis,

Et expeditis sarcinulis nothi
Migrant coloni, iure duëllico
Et Mauritano possidentes
Mancipio nihil, omnia usu.

Nec templa prosunt his sua, nec foci,
Asyla, & arae: sed fugiunt focis,
Templisque desertis, & aris:
Nullaque spes nocuis Asyli est.

Manipulares nam quid agant, metu
Quassis Tribunis? iamque receptui
Lupo canente ipso, palamque
Colligere accelerante vasa.

Qui caeco anhelans limite, iter tamen
Emensus udum est, sed glaber, ac madens,
Imò impedimentis relictis
Cum vidulis, corioque tecta

Capsa, tabella quêis inerant Ducum,
Et codicilli. quaeris ubi cohors?
Pars caesa, pars tellure in uda
Mersa natat, reliqui fugati. [I,i fol. B1v]

Facta & tubi ipsis murifragi unius
Iactura, praeter quos nemorum abdita
Dedere. pars adhuc enim unà
Cum dominis latet heu profundo

Depressa. quanto tu sapientius
Baldaee? qui, post principia ut fores
Iam caveras tibi ante, Pyrrhi
More loco catus Imperator.

En ordine apto quot fluitant mari
Patente vela? hinc Foemineum occupant
Pontem: inde Maerburgum, Lacumque
Flaminium, reserantque claustra.

At restat unus nunc etiam scrupus
Lamberte molis septa tuae, loci
Munita natura, virûmque
Praesidio, validisque gerris.

Hic pungit altè cor stimulus mihi.
Quid hoc novi? ipsi sponte sua fugae
Dant terga, perculsique corda
Insolito trepidant pavore.

Gaudete cives, ipsaque sydera
Transscendat index laetitiae sonus:
Grataque voce, Iö Triumphe
Bis, ter Iö, quater & Triumphe,

Iöque Paean dicite, Iö, Iö
Triumphe, Paean. en cupidae imminet
Loïsus Urbi, ligneoque
Vectus equo per aquosa Tempe, [I,i fol. B2r]

Capessit ad nos versus ovans gradum
Speratus hospes. sed remoramini
Iö Triumphe, Iöque Paean
Dicere, & ingeminare Paean.

Nec voce vobis Stentorea hîc opus:
Iö Triumphe expromere opus modo.
Iö Triumphe, iö placebit
Vox decies repetita Paean.

Sed iam Camillus noster abest prope.
Eamus omnis obvia civitas.
Eamus, laudes Loïso
Unanimi cumulemus ore.

Nunc plectra Musae pellere, nunc lyram,
Eburna tempus plectra, lyram auream:
Nunc viva, olorinaque voce
Exanimes animare versus.

Deoque summo dicere gratias,
Referre quando nostrae opis est minus.
Mutavit ille Laedam in urbem,
Et Batavos sua dura corda,

Mutante Laeda urbe, & Batavis sua.
Hollanda parcagens fuerat manu,
Levique castiganda flagro.
Heu meritò ob malefacta dextra

Parcente castigavit eam Deus:
Amica at idem pectora denuò
In poenitentem nunc resumpsit?
Lenis ut est, facilisque flecti,

Auremque promptus supplicibus suis
Praebere. mutant astra poli vices,
Mutantur & poli vicissim
Sydera, res variante fato.

Iberus ultrò Cattigenas prius
Audax iniquo Marte petiverat:
Nunc ultrò at aequo Marte contra,
Mutua uti faciant, Iberos

Qui se petebant, Cattigenae petent.
Iter reclusum est, claustra patent: licet
Impune Gaudam, & ire Delphos
Calle novo, per Ibera castra.

Manu ire factum per pelagus licet,
Iustasque paenas Laeda reposcere
Prò civibus, quos fortè ferrum,
Vel tibi glans inimica ademit.

Camille noster flos Boïsoticae
Loise gentis, sume superbiam
Virtute partam, Iö Triumphe
Bis, ter Iö, atque iterum Triumphe.

Tibi ‘ne Magnus dicere se parem,
Tibi ‘ne Magni filius audeat?
At casus amborum, exitusque
Hoc prohibent: quid enim? hic, & ille,

Dîis quod parem se gesserit, occidit:
Ipse, imparem te quod geris, imperas.
Iö Triumphe, Iö Triumphe
Saepius, atque iterum Triumphe. [I,i fol. B3r]

Camille noster, en tibi fuscinae
Ius Terriquassor, en chlamydem tibi
Udo nigrantem, coeruloque,
Murice, qui vada, belluisque

Pontum scatentem, barbara qui freta,
Lateque campos undivagos regit,
Transcribit: ô cui prompto Achylles
Impete, consilioque cedat

Triseclus heros. iam Tenera, & Lisa,
Scaldisque, iam sub iura Sabis fluet,
Magni illius magni Aurasini
Iura, tuo Boïsote ductu.

Gulielme Princeps optime Principum,
Idemque victor, ante obitus meos
Lux illa ut illucescat orbi,
Qua videam spolijs onusto

Curru Aurasino, sub clypeis suis
Sedere vinctos Hesperiae Duces
Ipsam & novam Inquisitionem
Ire tuis famulam triumphis.

Hinc coleatum Pontificem trahi:
Vergamque, & Albae parte alia Ducem
Heu Regulorum Egmondi, & Hornae
Manibus inferias referri.

Coepto sed usus est modò, caetera
Res ipsa, & aequus expediet Deus.
Ipse incipe, atque assuesce porrò
Vincere: iam tibi cuncta fausta

Verax sacerdos Aönidum cano:
Seu forte Iberum, seu Tyberim petas,
Deo auspicante perge: neu te
Otia dum patriae procuras,

Cavesque Belgis sollicitus tuis,
Nostris iniquum seditionibus
Velocior subducat aura.
Hîc meritos potius triumphos

Petas: Pater, dici hîc, Patriae: hîc ames
Audire Princeps: neu Requesentium
Istum, rogo, impunitum abire
E manibus patiare victor.

Sigue explorando

Por su autor
Ianus Dousa · 28 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Odae Lugdunenses — Ianus Duza de se et effigie sua, a Philippo Gallo ad vivum expressa.Odae Lugdunenses — Ode Lugdunensis II. In gratiam Lugduni Batavorum, virtute Dei Auxiliaris secunda eaque gravissima obsidione liberatae, ac tandem ex Orci, hoc est Hispanorum faucibus ereptae, ac restitutae. →

Expediente

Autor
Ianus Dousa
Título
Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.
Lengua
latín
Época
Barroco
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-odae-lugdunenses-odarum-lugdunensium-liber-i--ianus-dousa-2e993e
Cita recomendada
Ianus Dousa, «Odae Lugdunenses — Odarum Lugdunensium liber I.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-odae-lugdunenses-odarum-lugdunensium-liber-i--ianus-dousa-2e993e.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.