✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Angelus Politianus

Angelus Politianus · Medieval

Sylvae — I. Manto.

latín

Est dea, quae vacuo sublimis in aere pendens
It nimbo succinta latus, sed candida pallam
Sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis.
Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis
Imminet, huic celsas hominum contundere mentes
Successusque datum et nimios turbare paratus.
Quam veteres Nemesin, genitam de Nocte silenti
Oceano, dixere, patri. Stant sidera fronti,
Fraena manu, pateramque gerit; semperque verendum
Ridet, et insanis obstat contraria coeptis,
Improba vota domans; ac summis ima revolvens,
Miscet et alterna nostros vice temperat actus;
Atque huc atque illuc ventorum turbine fertur.
Viderat haec domitis tumidam te, Graecia, Persis,
Signa quoque eoum victricia ferre sub orbem;
Viderat et cantu aonio eloquiisque superbam
Ire altum, magnumque loqui, coeloque supinum
Insertare caput, nec dis te ferre minorem.
Mox fastus exosa graveis, cervice coegit
Ferre iugum, et latiis superatam subdidit armis.
Nec fandi permansit honos: tu namque potenti
Protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae
Cuncta quatis, Cicero: pyliae non mella senectae,
Nec iam dulichias audet conferre procellas
Sponte tibi virides transcribens Graecia palmas.
Se tamen aoniae solatur fronde coronae:
Deerat adhuc Latio vatum decus, horrida quamquam
Bella tubasque rudi cantaverat Ennius arte.
Editus ecce Maro; quo non felicior alter,
Seu sylvas seu rura canit sive arma virumque:
Namque syracosiis cum vix assurgat avenis,
Hesiodum premit et magno contendit Homero.
Ergo, age, quis centum mihi nunc in carmina linguas
Immensumque loqui vocemque effundere ahenam,
Quis mihi det siculas latio clangore sorores
Post geticam superare chelyn? Dum te, optime vatum,
Imbellis pietas audaci promere cantu
Audet, atlanteasque humeris fulcire columnas.
Vnde ego tantarum repetam primordia laudum?
Aut qua fine sequar? Facit ingens copia rerum
Incertum. Sic frondifera lignator in Ida
Stat dubius, vastae quae primum robora sylvae
Vulneret: hic patulam procero stipite phagum,
Hic videt annosam sua pandere brachia quercum,
Illic succinctas caput exsertare cupressos;
Metiturque oculis phrygiae nemora alta parentis.
Te nascente, Maro, Parnassi e culmine summo
Affuit aonias inter festina sorores
Calliope, blandisque exceptum sustulit ulnis,
Permulsitque manu quatiens, terque oscula iunxit,
Omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit.
Mox aliae dant quaeque tuis munuscula cunis:
Certatim dant plectra lyram, pellemque pedumque,
Dant et multiforam modulanda ad carmina loton,
Et decrescenti compactas ordine avenas,
Dant pandionias volucres; ter murmure placant
Liventeis oculos, ter frontem baccare tangunt.
Venit et Elysio, venturi praescia, Manto;
Manto quae iuvenem fluvio conceperat Ocnum,
Ocnum qui matris dederat tibi, Mantua, nomen.
Venit; et horrentes quatiens vittamque comasque,
Sanguineamque rotans aciem, sic ora resolvit
Plena deo, et veras excussit pectore voces:
"Dicebam, memini memini, tibi, Mantua, quondam:
Surge bonis avibus fundata et fulmine laevo;
Surge, paremque astris contende educere molem,
Pyramidum supra sumptus. Proh quanta manet te
Gloria! Quam longum senibus celebrabere saeclis!
Nascetur, video, supera tibi missus ab arce
Sidereus vates; alti cui numinis haustum
Mens coelo cognata ferat, quem grande sonantem
Non Linus inachides tantum atque oeagrius Orpheus
Aut mea qui tyrio construxit moenia plectro,
Sed vos, o Musae, sed tu mireris, Apollo.
Et nunc, ecce puer tranquillae ad lumina lucis
Ille diu promissus adest, vitamque salutans
Has teneris iam nunc mulcet vagitibus auras.
Euge, beate puer, sanguis meus; horreat ortus
Graecia tota tuos, laurumque habitura secundam
Ascra Arethusa suis metuant et Smyrna coronis.
Incipe adhuc gracili connectere carmina, filo,
Incipe, magne puer: nec vota intexere Diris
Impia, nec Culici gemitum praestare merenti,
Nec te lampsacium pudeat lusisse ithyphallum,
Blandaque lascivis epigrammata pingere chartis;
Acmonidas refer et Brontem volcaniaque antra,
Ignivomosque apices montis, raucoque trementem
Murmure Trinacriam, quoties per nubila flammas
Eructat tentatque latus versare Typhoeus;
Dic Scyllam subitis miseram quae se induit alis,
Scyllam quae nimio flagrans Minois amore
Ah potuit rigido genitorem invadere ferro,
Crudelis, potuit cano spoliare capillo,
Crudelis; sed quis duro contendat amori?
Crudelis; sed culpa tua est, tua culpa, Cupido.
Atque haec prima novi fuerint elementa poetae,
Haec fuerint timidae praeludia prima iuventae.
Iam vatem iam, Roma, vocas; iam saeva recessit
Paupertas, praestatque piis grata ocia musis
Tuscus eques. Nosco hunc, atavis qui regibus ortus,
Discinctum iuvenem; cerno et te, maxime princeps,
Purpureos inter proceres sanctumque senatum
Pendentem stare ad numeros atque ora tenentem.
Tu tamen, o miserae nimium vicina Cremonae,
Quid fles amissum, quid fles, mea Mantua, campum
Pascentem niveos herboso flumine cycnos?
Nonne vides, ingrata, tuis quae praemia damnis
Accumulent superi et solatia quanta rependant?
Ipsa en Roma tuo sese quoque iactat alumno.
Iamque phalantaei resonant pineta Galesi,
Tityre, te vacuo meditantem murmur in antro,
Ebrius et nimio venas tumefactus alumno:
Securum pueri audaces atque improba nais
Invadunt furtim, deque ipsis vincla coronis,
Quae senis e mutilo modo vertice defluxerunt,
Iniiciunt alacres, promissaque carmina poscunt,
Carmina cum sylvis totos mulcentia monteis.
Iamque tuis, Minei, glauca sub arundine ripis
Vincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis.
Iam repetit querulam Damonis tibia musam,
Damonis musam scopuli pinusque loquuntur.
Sed quid, io, tam dulce tibi est, Galateo, sub undis,
Quam formossa vocet nequicquam ad littora cyclops?
Infelix cyclops! Sed enim infelicior illo
Gallus, quem rigidae flevere in montibus orni;
Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores;
Gallus, quem rigidae flevere in montibus orni;
Cuius amorem omnes nequeunt mutare labores;
Gallus, quem frustra verbis solatus Apollo est.
Haec sat erit simas inter cecinisse capellas
Pastorem. Tu victricem fer, Mantua, palmam.
Ecce lacertosi quaerunt nova turba coloni,
Quo segetes veniant campo quo sidere tellus
Vertatur, quod sit falcis quod tempus aratri.
Egredere e sylvis, iuvenis; curruque levatus
Triptolemi, latios foecunda messibus agros.
Nec coelebs iam palmes agat, sed reptet ad ulmum
Ebrius, ac dulci rubeat nova nupta marito;
Et pater Autumnus medio consurgat ab arvo
Pomiferum viridi caput alte umbratus amictu,
Atque, Acheloe, tuum teneat grave dextera cornu;
Stetque catenatas suadens nudare palaestras
Palladis ampla arbos bicoloribus horrida baccis,
Frondibus et versis longum discriminet annum.
Iam laetos inter saltus frondosaque tesqua,
Hinc vitulus primo cui frons protuberet aevo
Mugitu tenero matrem vocet, inde per herbas
Candida lascivo discurrat bucula saltu.
At quibus assurgunt pleno iam cornua gyro
Inter se adverso decertent pectore amantes;
Dum rudis exultim florentis in aequore campi
Ludit equus, volucresque fuga praevertere ventos
Aut tranare amneis aut cursu evincere montem
Gestit, olympiacae rapturus dona coronae:
Lanigerumque pecus primo propellat eoo
De stabulis pastor, dum pratis rosida lucent
Gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae
Colludunt; ipsae haerentes vix rupibus altis
Aspera cinyphiae carpant dumeta capellae.
Tum glomerata cavo fundant se examina saxo,
Halantemque rosam et tenerorum germina florum
Taurigenae populentur aves, plenoque recurrant
Poplite: iam lentum teneat fundamina gluten,
Iam portas arcemque et propugnacula condant,
Ceraque nectareas ducat sexangula cellas;
Aut natos aut mella legant, fucosque repellant,
Turpe pecus, iamque accinctae civilibus armis
Expediantque manus rostris et spicula vibrent,
Nocturnoque sonent mussantia castra susurro.
At tu quae tellus aestuque geluque laboras,
Cui sacer hybernos Helicon intercipit ortus,
Ne cessa acceptam nostrae submittere laurum.
Nec iam supremi certent de sanguine vatis
Smyrna Rhodos Colophon Salamis Chios Argos Athenae,
Quippe bianoream manet haec victoria gentem.
Namque meus timido qui rura et pascua versu
Hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus
Dediscetque metum validasque in pectora vires
Contrahet, attonitoque canet fera pectine bella.
Qualis adhuc brevibus quae vix bene fidere pinnis
Coepit avis, matrem primo nidosque loquaces
Circumit et crebrum patula super arbore sidit;
Colligit inde animos sensim, et vicina volatu
Stagna legit, terrasque capit captasque relinquit,
Lascivitque fuga; tandem et sublimia tranat
Nubila, et iratis audens se credere ventis
In spatia excurrit, iustisque eremigat alis.
Ac primum siculis magnum producet ab oris
Laomedontiaden, undisque et turbine saevo
Auferet in Libyen; quem Dido ignara futuri
(Sic placitum superis) animoque domoque receptet.
Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis,
Mendaces Graios, vanae periuria gentis,
Et populata malis neptunia Pergama flammis,
Se quoque iactatum referet terraque marique:
Illa avidis bibet ignem oculis, noctemque diemque
Nutriet infelix vesanum pectore amorem.
Venatu tandem in medio Saturnia nimbum
Pronuba diffundet; soloque Hymenaeus in antro
Affuerit; nullasque faces, moestum, afferet, omen!;
Fulgoresque dabit, nymphis ululantibus, aether.
Ipse Iovis monitu Aeneas rursum ire per undas
Cogetur vento, rursum itala quaerere regna,
Surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum.
At phoenissa rogum saevo furiata dolore
Inscendet moritura, trucesque in vota vocabit
Eumenidas; mox et phrygium, proh tristia dona,
Ah niveum per pectus aget miserabilis ensem!
Discolor interea taurino combibet ore
Iris aquas, iterumque antris effundet apertis
Hippotades hyemem, et rapidis ruet aequora ventis.
Zanclaeas iterum fessi eiicientur ad oras
Troes, et hospitio fidi accipientur Acestae:
Hic patris ad tumulum solemneis ordine pompas
Dux feret, ac meritos celebrabit littore ludos.
Tum pelagos relegens, amisso praeside puppis,
Vix tandem euboica lachrymans potietur arena.
Atque ubi fata deum vivacis ab ore Sibyllae
Hauserit, infernas etiam descendet ad umbras,
O pietas!, manesque petet per Averna paternos;
Romanosque suos lethaei ad fluminis undam
Conferet, et magnos gaudens cognoscet Iulos
Paciferumque ducem fulvo cui pulchra metallo
Saecla fluent, cui pressa gravi pede bella iacebunt.
His laetus porta ad socios evadet eburna
Dux anchisiades, tuscumque enabit ad amnem.
Necdum parta quies: restant bella aspera, restant;
Et crassus multo stagnabit funere Tibris.
Ac tibi castaliis renoventur pectora lymphis,
Chare nepos; nunc, nunc ingenti est ore sonandum.
Grande opus a tergo: quis enim alto evincere cantu
Clamoresque virum atque hinnitus speret equorum?
Tu tamen evinces; licitum tibi, maxime vatum,
Arma acies furias Martem ipsum aequare canendo.
Iamque volans superas Alecto impune per auras
Tartareum canit, et resides stridentibus hydris
Instimulat; dux ipsa manu Saturnia saeva
Claustra quatit belli, postesque irata refringit.
Iam latiae coiere manus; domat aspera duris
Ora lupis sonipes, facilesque in pulvere gyros
Flectit eques; ipsae alpino de vertice sylvae
Praecipitant, avidae phrygios haurire cruores:
Iam rastri pondus rigidum diffingit in ensem
Caedis amor, verique abeunt in pila ligones,
Attritusque cava mutatur casside vomis:
Iamque aurem horrisono rumpunt fera classica bombo,
Armorumque minax perstringit lumina fulgor.
Dumque alacres secum in martem cythereius heros
Arcadas et missum auspicio Pallanta sinistro,
Audacem puerum, melioraque fata sequutos
Tyrrhenos rapit, et tantis accingitur ausis,
Ecce furens rutulus saevoque instinctus amore,
Nequicquam in phrygiam iaculatus lampada classem,
Miratur subitas pelago consurgere nymphas:
Nec minus irrumpit castris, altamque cruentus
Dat stragem, fluvioque evadit laetus amico.
Vltor adest, sociosque exponens littore tuto,
Auspicium belli, maternis fulgurat armis
Dardanides, totasque in pugnam exsuscitat iras.
O qui sudor equis! Qui se alto in pulvere reges
Turpabunt! Quanto exsurget rubra sanguine tellus!
Nec tuus hasta deus nec te tua dextera forti,
Mezenti, leto eripiet visque effera mentis,
Sed consors nato accedes tumulique necisque.
At tu quo, nimio spoliorum et laudis amore
Inconsulta, ruis? Quin saevas, bellica virgo,
Insidias prius et venientem repicis hastam?
Tuque, miser, pone o rapti mala gaudia baltei
Et caesi exuvias pueri; invidiamque deorum,
Turne, cave; dabis heu! Poenas, dabis, improbe, et istam
Evandro debes animam atque ultricibus umbris.
Sic tandem iliacas properans pensare ruinas,
Ad Teucros fessis revolat victoria pinnis.
Grande tamen vobis leti solamen honesti,
Magnanimi heroes nati felicibus astris,
Afferet aonius iuvenis, cui dia canenti
Facta virum totis pariter praeconia linguis
Solvet fama loquax, cui dulci semper ab ore
Rosida mella fluent, cuiusque acheloia Siren
Gestiet innocuo divina poemata cantu
Flectere, cui blandis insidet Suada labellis,
Cui decus omne suum cedet stupefacta vetustas.
Ipsa illi, quem vix ducibus largiris, honorem
Sponte feres, totoque assurges, Roma, theatro."
Haec ubi veridico fudit de pectore Manto,
Composuit vultum, teneroque arrisit alumno;
Osculaque ore legens sacrum inspiravit amorem,
Afflavitque animum; tenuesque recessit in auras.
Plauserunt hilares ad tanta oracula musae,
Plauserunt nymphae; quique alto a vertice montis
Affuerat, capripes concussit cornua faunus;
Et triplices carmen scripsere adamante sorores.
Vos age nunc alacres certatim, ethrusca iuventus,
Aoniis operata sacris, accurrite mecum
Daedala perpetui visum monumenta poetae,
Qualia nec castae peplis intexta Minervae
Solemni, veteres, lustro explicuistis, Athenae,
Picta rubro quotiens animantur praelia cocco;
Nec vetus immensum fuerint quae sparsa per orbem
Gloria septena celebrat spectacula fama.
Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis
Moenia, nec liquido pomaria pendula coelo
Conferat; aut dextris constructa altaria Delos
Cornibus; aut vasti molem Rhodos aurea Phoebi;
Non Cares, Mausole, tui caelamina busti;
Phidiacum non Elis ebur; non ipsa superbas
Pyramidas iactet lascivi lingua Canobi.
Namque haec aut valido Neptuni quassa tridenti,
Aut telo, Summane, tuo traxere ruinam,
Aut trucibus nimbis aut irae obnoxia cauri,
Aut tacitis lenti perierunt dentibus aevi.
At manet aeternum et seros excurrit in annos
Vatis opus: dumque in tacito vaga sidera mumdo
Fulgebunt, dum sol nigris orietur ab Indis,
Praevia luciferis aderit dum curribus Eos,
Dum ver tristis hyems autumnum proferet aestas,
Dumque fluet spirans refluetque reciproca tethys,
Dum mixta alternas capient elementa figuras,
Semper erit magni decus immortale Maronis,
Semper inexhaustis ibunt haec flumina venis,
Semper ab his docti ducentur fontibus haustus,
Semper odoratos fundent haec gramina flores,
Vnde piae libetis apes, unde inclyta nectat
Serta comis triplici iuvenalis Gratia dextra.
Et quis, io iuvenes, tanti miracula lustrans
Eloquii, non se immensos terraeque marisque
Prospectare putet tractus? Hic ubere largo
Luxuriant segetes; hic mollia gramina tondet
Armentum; hic lentis amicitur vitibus ulmus;
Illinc muscoso tollunt se robora trunco;
Hinc maria ampla patent; bibulis hoc squallet arenis
Littus; ab his gelidi decurrunt montibus amnes;
Huc vastae incumbunt rupes; hinc scrupea pandunt
Antra sinus; illinc valles cubuere reductae:
Et discors pulchrum facies ita temperat orbem.
Sic varios sese in vultus facundia dives
Induit: et vasto nunc torrens impete fertur
Fluminis in morem, sicco nunc aret in alveo;
Nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet;
Nunc inculta decet, nunc blandis plena renidet
Floribus; interdum pulchre simul omnia miscet.
O vatum preciosa quies! O gaudia solis
Nota piis, dulcis furor, incorrupta voluptas,
Ambrosiaeque deum mensae! Quis talia cernens,
Regibus invideat? Mollem sibi prorsus habeto
Vestem aurum gemmas, tantum hinc procul esto malignum
Vulgus. Ad haec nulli perrumpant sacra profani.

Sigue explorando

Por su autor
Angelus Politianus · 20 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Sylva in scabiemSylvae — II. Rusticus →

Expediente

Autor
Angelus Politianus
Título
Sylvae — I. Manto.
Lengua
latín
Época
Medieval
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-sylvae-i-manto--angelus-politianus-c34343
Cita recomendada
Angelus Politianus, «Sylvae — I. Manto.», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-sylvae-i-manto--angelus-politianus-c34343.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.