O Zannina, mei solazzum grande figati,
Dulcior est muso nulla recotta tuo.
Potta meae matris, quam sum modo factus alegrus,
Me quia Gelminam credis amare gosam.
Es zelosa tui numquid, mea gioia, Tonelli?
Martellum nimii numquid amoris habes?
Hei mihi, quam tundus, quam sum legnamine
Si ducar chiachiaris credere dragma tuis.
Tu me bertezzas, dubito, me, zaccara, burlas;
Non est soiandi causa veruna tamen.
Siccine te fidum semper truffare morosum?
Siccine menchionus sum tibi, semper ero?
Haec sunt poma, nuces, castagnae, gucchiapiroli,
Quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?
Talia num scordas? Veniat tibi cancar adunca!
Meme spazzata menter amazza tuum.
Sum tuus, unde tuis de rebus facve refacve
Sicut cervelli ducitur orma tui.
Aut simul ingrata es, simul aut cum pane tracannas,
Quae tibi Tonelli longa leanza facit.
Nonne da parte mea specchiettum Galla ritondum
Attulit et nitidi quinque dotonis acus?
Nonne duas stringas? Tamen es ingrata Tonello:
Quoque magis dono, tu magis aspra venis.
Te Brothen et Stroppi fecit nudusque Pirazzus,
Namque mihi durum pectus azalis habes.
Pectus azalis habes mihi tantum, pectus ofellae
Bertolo tenerae, perfida, semper habes.
Tune mihi praefers Bertolum? Tune Righettum?
Cederene ingenium posset utrique meum?
Si nos doctrina paragonas, doctior illis
Sum tibi, si meritis, rex fieri merito.
Ergo velis, Zannina, tuum cognoscere tortum
Et me, quem stizzus brusat amoris, ama.