✶  CADA PIEZA VIVE EN UNA DIRECCIÓN · NADA VIVE EN UNA SOLA SALA  ✶

Poetósfera › La Biblioteca › Theophilus Folengus

Theophilus Folengus · Renacimiento

Zanitonella — Eccloga lyrica

latín

Tonellus. Dum stravacatae pegorae marezzant
Dumque passutas coprit umbra vaccas,
Ecce sub gianda locus umbriosus,
Barba Garille.

Garillus. Cancar, est verum, reposemus ambo.
Quam bonus ventus sofiat sub istis
Frondibus, dum sol nimio sboientat
Rura calore.

Tonellus. Sentin ut multae cicigant cigalae,
Quae mihi rumpunt cicigando testam?
Excitant voias hominum bibendi
Omnibus horis.

Ergo taccatum quod habes galono
Da mihi fiascum: sitio, Garille,
Atque brusatas habeo ganassas,
Spudo biaccam.

Tu prius buso remove cocaium,
En bibo, "clo clo" resonat botazzus;
Est bonum vinum, sed habet saporem,
Oybo, barilli.

Sum refrescatus maduitque milza,
Sicca pro caldo nimio corada
Sorbuit vinum veluti quadrellus
Igne recoctus.

Sentio sub me validum fiatum,
Vox mihi salda est: quid erit, Garille,
Si meae laudes canimus Zaninae?
Accipe pivam.

Dum cano, plenis sofia ganassis.
Garillus. "Lilili blirum", male stoppo busos,
At prius nasum sine me mocare,
Iamque comenza.

Tonellus. Debeo grossum facere an sutilum?
Sum refredatus, faciam sutilum,
Quod tuam vecchiam somiabo vaccam
Nomine Moram.

"O, me li blirum, Zoanina, blirum,
Huc veni, lirum, mea, bili lirum..."
Sed quid a longe video venire?
Ecce Pedralus.

Pedralus. O Toni, quare dubitas nigottam
Et tuas capras retines chiloyum
Et facit boscos resonare charam
Piva Zaninam?

Nos Todescorum furiam scapamus,
Qui greges robbant, casamenta brusant,
Feminas sforzant, vacuant botazzos,
Cuncta ruinant.

Tu tamen cantas velut ociosus
Et tuam curas potius Zaninam,
Quam, Todescorum veniente stolo,
Perdere vaccas.

Tonellus. Mantuae princeps Federicus ille
Ocium nobis dedit hoc, Pedrale,
Deque camporum stopiis suorum
Pascolo capras.

Semper illius volo schiavus esse,
Tres cui dono pegoras quotannis,
Caseos octo, totidem ricottas,
Quinque cagiadas.

Sit meus semper duca vel signorus
Mantuae princeps Federicus iste,
Quem meus "lu lu" frifolans canellus
Cantet ogn'horam.

Quattuor nigras habet hic osellas,
Nomen illarum male me ricordor,
Esse cornacchias tamen et mulacchias
Zambo putavit;

Caelicos istae pratigant paesos
Hasque reginas vocitant oselli,
Quae fretum, terram, baratrum spavent
Tempore guerrae.

Pedralus. Non mihi certe tua sors noiosa est,
Quam tibi fecit duca Mantuanus,
Sed Todescorum potius canaia
Tanta recressit.

En ego scazzor proprio paeso
Et viam tristes fugio caprettas,
De mala voia fugiensque lasso
Dulce terenum.

En duos agnos modo parturitos
Vix guido mecum, pecoris speranzam.
Rei mihi, qualis code sella balzat
Nos pegoraros!

Saepe cornacchiae faciendo "cra cra"
Et super tezzas, super et pioppas
Nonne dixerunt mala tanta nobis
Totque malannos?

Sed, Toni, dicas mihi iam rasonem,
Et quis est princeps Federicus iste,
Et quid et quare tot in angonais
Mantua godit.

Tonellus. Mantua est cunctis melior citadis,
Mantuae gens est bona, liberalis,
Mantuam semper squaquarare sentis,
Barba Pedrale.

Ista primaros generat poetas,
Excitat pronos iuvenes ad arma,
Ricca frumento, pegoris, olivis,
Piscibus, uvis.

Semper in ballis godit et moreschis,
Hic strepunt pivae, cifoli, canelli,
Hicve zamporgnae, pifari, rubebae
Cagaque cymbay.

Non ibi proles gibilina plus quam
Ghelpha guardatur, sed amant vicissim,
Prandeunt, cenant, caciant, osellant,
Carmina dicunt.

Non ibi cartae, tavolerus atque,
Non ibi taroch, crica, sbarainus,
Cum quibus ludis iuvenes sedendo
Corpora guastant;

Ut super montem male barca possat,
Ut natat currus pelagi per undas,
Hoc idem parent iuvenes sedendo
Ludere cartis.

Mantuae ludunt cugolis rotundis,
Quas vocat Bressae populus borellas,
Quando per ferri spatium balotta
Itque reditque;

Gonfias ballas veluti vesigas
Sole sub caldo scanulis balanzant:
Hic batit - signat caciam sed alter -,
Ille rebattit.

Giostrulae, scrimmae, caciae, palaestrae
Sunt iuventutis bona Mantuanae,
Brixiae nec non, sibi quam sorellam
Mantua fecit.

Pedralus. Ah, Toni, qualem tua verba doiam
Dant mihi, Bressam quoniam ricordas,
Quae tot infelix patitur malannos
Semper in armis.

Angelus quisnam, deus aut diavol
Huic semel quemquam dederit ripossum?
Non, Toni, plus est ut erat davantum
Brixia felix.

Qualis est inter Paduae vilanos
Franciae miles, magis aut Todescus,
Quando se incappat fugiens in illos
Tempore guerrae,

Talis est inter varias canaias
Militum Bressae populus tapinae,
Inter et centum sedet illa semper
Artelarias.

Hanc enim caeli monitu ruinam
Vidimus, quando Mirabella turris,
Iuncta quae Rocchae lateri sedebat,
Fracta volavit.

Ipsa bombardae Stigium tenebat
Pulverem, dico Stigium quod ipsum,
Si, Toni, nescis, genuere mundo
Trenta diavoy;

Hanc focus caeli rapuit tonantis:
O puta qualis crepitus sonavit!
Saxa de centum pesiis volarunt
Mille miaros.

Post eum casum sequiere tanta
Bella cum Gallis, Italis, Spagnolis,
Cum Capelletis, Sguiceris, Todeschis,
Cum Brisighellis.

Non eas Manto patitur bataias;
Ergo si godit, stupeo pochinum;
Haec tamen nostrae fuit una Bressae
Mantua portus.

Nox sed en giorni rapuit lusorem:
Vado; sta sanus, pegorare felix,
Ac meis stallis, modo quas relinquo,
Utere liber.

Tonellus. Vade, sed noctem remane per istam
Staque nobiscum, bone mi Pedrale:
Poma, castagnas habeo nucesque.
Pedralus. Nolo, valete.

Sigue explorando

Por su autor
Theophilus Folengus · 36 piezas más en la casa
Dónde vive
La Biblioteca

← Zanitonella — De se ipsoZanitonella — Matinata →

Expediente

Autor
Theophilus Folengus
Título
Zanitonella — Eccloga lyrica
Lengua
latín
Época
Renacimiento
Sala
La Biblioteca
Identificador
ws-la-zanitonella-eccloga-lyrica--theophilus-folengus-81fb69
Cita recomendada
Theophilus Folengus, «Zanitonella — Eccloga lyrica», Poetósfera, poetosfera.com/p/ws-la-zanitonella-eccloga-lyrica--theophilus-folengus-81fb69.html

Las obras de dominio público se reproducen íntegras, con atribución y en la ortografía de su impreso. No pedimos datos personales para avisar de una errata; para otra cosa, escríbenos desde Sobre la casa.